In Deo laudábo verbum, in Dómino laudábo sermónem: in Deo sperávi, non timébo quid fáciat mihi homo...
Memento, homo, quia pulvis es, et in púlverem revertéris.
Lectio 1
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 6:16-21
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Cum jejunátis, nolíte fíeri sicut hypócritæ, tristes. Et réliqua.
Homilía sancti Augustíni Epíscopi
Lib. 2 de Serm. Domini in monte, cap. 12 tom. 4
Maniféstum est, his præcéptis omnem nostram intentiónem in interióra gáudia dírigi: ne foris quæréntes mercédem, huic sǽculo conformémur, et amittámus promissiónem tanto solidióris atque firmióris, quanto interióris beatitúdinis, qua nos elégit Deus confórmes fíeri imáginis Fílii sui. In hoc autem capítulo máxime adverténdum est, non in solo rerum corporeárum nitóre atque pompa, sed étiam in ipsis sórdibus luctuósis esse posse jactántiam et eo periculosiórem, quo sub nómine servitútis Dei décipit.
R. Veni hódie ad fontem aquæ, et orávi Dóminum, dicens:
* Dómine, Deus Abraham, tu prósperum fecísti desidérium meum.
V. Igitur puélla, cui díxero, Da mihi aquam de hýdria tua, ut bibam: et illa díxerit, Bibe, dómine, et camélis tuis potum tríbuam: ipsa est, quam præparávit Dóminus fílio dómini mei.
R. Dómine, Deus Abraham, tu prósperum fecísti desidérium meum.
Lectio 2
Qui ergo immóderato cultu córporis atque vestítu, vel ceterárum rerum nitóre præfúlget, fácile convíncitur rebus ipsis, pompárum sǽculi esse sectátor, nec quemquam fallit dolósa imágine sanctitátis. Qui autem in professióne christianitátis, inusitáto squalóre ac sórdibus inténtos in se óculos hóminum facit, cum id voluntáte fáciat, non necessitáte patiátur: ex céteris ejus opéribus potest cónici, utrum hoc contémptu supérflui cultus, an ambitióne áliqua fáciat: quia et sub ovína pelle cavéndos lupos Dóminus præcépit: Sed ex frúctibus, inquit, eórum cognoscétis eos.
R. Factus est sermo Dómini ad Abram, dicens:
* Noli timére, Abram: ego protéctor tuus sum, et merces tua magna nimis.
V. Ego enim sum Dóminus Deus tuus, qui edúxi te de Ur Chaldæórum.
R. Noli timére, Abram: ego protéctor tuus sum, et merces tua magna nimis.
Lectio 3
Cum enim cœ́perint alíquibus tentatiónibus ea ipsa scílicet illis súbtrahi, vel negári, quæ isto velámine vel consecúti sunt, vel cónsequi cúpiunt: tunc necésse est ut appáreat, utrum lupus in ovína pelle sit, an ovis in sua. Non tamen proptérea ornátu supérfluo debet aspéctus hóminum mulcére Christiánus, quia illum parcum hábitum ac necessárium étiam simulatóres sǽpius usúrpant, ut incáutos decípiant: quia et illæ oves non debent pelles suas depónere, si aliquándo eis lupi se cóntegant.
R. Movens Abram tabernáculum suum, venit et habitávit juxta convállem Mambre:
* Ædificavítque ibi altáre Dómino.
V. Dixit autem Dóminus ad eum: Leva óculos tuos, et vide: omnem terram, quam cónspicis tibi dabo, et sémini tuo in sempitérnum.
R. Ædificavítque ibi altáre Dómino.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Ædificavítque ibi altáre Dómino.
The monks at Barroux began with this Exaudi nos, Domine. They seem to have omitted the recording of Terce today-- or else it comes after the benediction and distribution of ashes and so forth but I don't believe so.
Antiphona. Ps. 68, 17. Exáudi nos, Dómine, quóniam benígna est misericórdia tua: secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum réspice nos, Dómine. Ps. ibid., 2. Salvum me fac, Deus: quóniam intravérunt aquæ usque ad ánimam meam. V. Glória Patri. Exáudi nos.
Antiphona. Ps. 68, 17. Exáudi nos, Dómine, quóniam benígna est misericórdia tua: secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum réspice nos, Dómine. Ps. ibid., 2. Salvum me fac, Deus: quóniam intravérunt aquæ usque ad ánimam meam. V. Glória Patri. Exáudi nos.
Oratio. Omnípotens sempitérne Deus, parce pæniténtibus, propitiáre supplicántibus: et míttere dignéris sanctum Angelum tuum de cœlis, qui bene + dícat et sanctíficet hos cíneres, ut sint remédium salúbre ómnibus nomen sanctum tuum humilíter implorántibus, ac semetípsos pro consciéntia delictórum suórum accusántibus, ante conspéctum divínæ cleméntiæ tuæ facínora sua deplorántibus, vel sereníssimam pietátem tuam supplíciter obnixéque flagitántibus: et præsta per invocatiónem sanctíssimi nóminis tui; ut, quicúmque per eos aspérsi fúerint, pro redemptióne peccatórum suórum, córporis sanitátem et ánimæ tutélam percípiant. Per Christum Dóminum nostrum.
Oratio. Deus, qui non mortem, sed pæniténtiam desíderas peccatórum: fragilitátem condiciónis humánæ benigníssime réspice; et hos cíneres, quos, causa proferéndæ humilitátis atque promeréndæ véniæ, capítibus nostris impóni decérnimus, bene + dícere pro tua pietáte dignáre: ut, qui nos cínerem esse, et ob pravitátis nostræ deméritum in púlverem reversúros cognóscimus; peccatórum ómnium véniam, et prǽmia pæniténtibus repromíssa, misericórditer cónsequi mereámur. Per Christum Dóminum nostrum.
Oratio. Deus, qui humiliatióne flécteris, et satisfactióne placáris: aurem tuæ pietátis inclína précibus nostris; et capítibus servórum tuórum, horum cínerum aspersióne contáctis, effúnde propítius grátiam tuæ benedictiónis: ut eos et spíritu compunctiónis répleas et, quæ juste postuláverint, efficáciter tríbuas; et concéssa perpétuo stabilíta et intácta manére decérnas. Per Christum Dóminum nostrum.
Oratio. Omnípotens sempitérne Deus, qui Ninivítis, in cínere et cilício pæniténtibus, indulgéntiæ tuæ remédia præstitísti: concéde propítius; ut sic eos imitémur hábitu, quaténus véniæ prosequámur obténtu. Per Dóminum.
Antiphona. Joel. 2, 13. Immutémur habitu, in cínere et cilicio: jejunémus, et plorémus ante Dóminum: quia multum miséricors est dimíttere peccáta nostra Deus noster.
Antiphona alia. Ibid., 17. Inter vestíbulum et altáre plorábunt sacerdótes minístri Dómini, et dicent: Parce, Dómine, parce pópulo tuo: et ne claudas ora canéntium te, Dómine.
The Emendemus in melius sung was an early 16th c anonymous French setting; lovely.
Responsorium. Esther 13; Joel. 2. Emendémus in mélius, quæ ignoránter peccávimus: ne, subito præoccupáti die mortis, quærámus spátium pæniténtiæ, et inveníre non póssimus.
Atténde, Dómine, et miserére: quia peccávimus tibi.
℣. Ps. 78,9. Adjuva nos, Deus, salutáris noster: et propter honórem nóminis tui, Dómine, líbera nos.
Atténde, Dómine, et miserére: quia peccávimus tibi.
℣. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Atténde, Dómine, et miserére: quia peccávimus tibi.
Atténde, Dómine, et miserére: quia peccávimus tibi.
At Barroux, there was another antiphon sung at this point. And after that and the oration, the Misereris omnium, Domine was begun.
Oratio. Concéde nobis, Dómine, præsídia milítiæ christiánæ sanctis inchoáre jejúniis: ut, contra spiritáles nequítias pugnatúri, continéntiæ muniámur auxíliis. Per Christum Dóminum nostrum.
Statio ad S. Sabinam
Statio à Saint-Christophe-de-la-Cité à Paris
Introitus. Sap, 11, 24, 25 et 27. Miseréris ómnium, Dómine, et nihil odísti eórum quæ fecísti, dissímulans peccáta hóminum propter pæniténtiam et parcens illis: quia tu es Dóminus, Deus noster. Ps. 56, 2. Miserére mei, Deus, miserére mei: quóniam in te confídit ánima mea.V. Glória Patri.
Oratio. Præsta, Dómine, fidélibus tuis: ut jejuniórum veneránda sollémnia, et cóngrua pietáte suscípiant, et secúra devotióne percúrrant. Per Dóminum.
Léctio Joélis Prophétæ.
Joel. 2, 12-19.
Hæc dicit Dóminus: Convertímini ad me in toto corde vestro, in jejúnio, et in fletu, et in planctu. Et scíndite corda vestra, et non vestiménta vestra, et convertímini ad Dóminum, Deum vestrum: quia benígnus et miséricors est, pátiens, et multæ misericórdiæ, et præstábilis super malítia. Quis scit, si convertátur, et ignóscat, et relínquat post se benedictiónem, sacrifícium et libámen Dómino, Deo vestro? Cánite tuba in Sion, sanctificáte jejúnium, vocáte cœtum, congregáte pópulum, sanctificáte ecclésiam, coadunáte senes, congregáte parvulos et sugéntes úbera: egrediátur sponsus de cubíli suo, et sponsa de thálamo suo. Inter vestíbulum et altare plorábunt sacerdótes minístri Dómini, et dicent: Parce, Dómine, parce pópulo tuo: et ne des hereditátem tuam in oppróbrium, ut dominéntur eis natiónes. Quare dicunt in pópulis: Ubi est Deus eórum? Zelátus est Dóminus terram suam, et pepércit pópulo suo. Et respóndit Dóminus, et dixit populo suo: Ecce, ego mittam vobis fruméntum et vinum et óleum, et replebímini eis: et non dabo vos ultra oppróbrium in géntibus: dicit Dóminus omnípotens.
Graduale. Ps. 56, 2 et 4. Miserére mei, Deus, miserére mei: quóniam in te confídit ánima mea. ℣. Misit de cœlo, et liberávit me, dedit in oppróbrium conculcántes me.
Léctio Joélis Prophétæ.
Joel. 2, 12-19.
Hæc dicit Dóminus: Convertímini ad me in toto corde vestro, in jejúnio, et in fletu, et in planctu. Et scíndite corda vestra, et non vestiménta vestra, et convertímini ad Dóminum, Deum vestrum: quia benígnus et miséricors est, pátiens, et multæ misericórdiæ, et præstábilis super malítia. Quis scit, si convertátur, et ignóscat, et relínquat post se benedictiónem, sacrifícium et libámen Dómino, Deo vestro? Cánite tuba in Sion, sanctificáte jejúnium, vocáte cœtum, congregáte pópulum, sanctificáte ecclésiam, coadunáte senes, congregáte parvulos et sugéntes úbera: egrediátur sponsus de cubíli suo, et sponsa de thálamo suo. Inter vestíbulum et altare plorábunt sacerdótes minístri Dómini, et dicent: Parce, Dómine, parce pópulo tuo: et ne des hereditátem tuam in oppróbrium, ut dominéntur eis natiónes. Quare dicunt in pópulis: Ubi est Deus eórum? Zelátus est Dóminus terram suam, et pepércit pópulo suo. Et respóndit Dóminus, et dixit populo suo: Ecce, ego mittam vobis fruméntum et vinum et óleum, et replebímini eis: et non dabo vos ultra oppróbrium in géntibus: dicit Dóminus omnípotens.
Graduale. Ps. 56, 2 et 4. Miserére mei, Deus, miserére mei: quóniam in te confídit ánima mea. ℣. Misit de cœlo, et liberávit me, dedit in oppróbrium conculcántes me.
As a general rule the daily Masses had no Tract. The one given for this day in the Missal, which will be repeated three times a week during Lent [in the 1920 Missale on Mondays, Wednesdays, and Fridays], is of a later and irregular composition, for it consists of fragments of verses from various psalms. It appears to have been introduced into the Liturgy by Pope Hadrian I (772-95), who ordered it to be recited by desire of Charlemagne. Psalm 102: O Lord, repay us not according to the sins we have committed, nor according to our iniquities. Psalm 78: O Lord, remember not our former iniquities: let thy mercies speedily prevent us, for we are become exceeding poor. Here all kneel. Help us, O God our Saviour: and for the glory of thy name, O Lord, deliver us : and forgive us our sins for thy name’s sake.
✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth. 6, 16-21.
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Cum jejunátis, nolíte fíeri, sicut hypócritæ, tristes. Extérminant enim fácies suas, ut appáreant homínibus jejunántes. Amen, dico vobis, quia recepérunt mercédem suam. Tu autem, cum jejúnas, unge caput tuum, et fáciem tuam lava, ne videáris homínibus jejúnans, sed Patri tuo, qui est in abscóndito: et Pater tuus, qui videt in abscóndito, reddet tibi. Nolíte thesaurizáre vobis thesáuros in terra: ubi ærúgo et tínea demólitur: et ubi fures effódiunt et furántur. Thesaurizáte autem vobis thesáuros in cœlo: ubi neque ærúgo neque tínea demólitur; et ubi fures non effódiunt nec furántur. Ubi enim est thesáurus tuus, ibi est et cor tuum.
From the Venerable Servant of God Dom Prosper Guéranger's L'Année liturgique (in Dom Laurence Shepherd's translation):
Our Redeemer would not have us receive the announcement of the great fast as one of sadness and melancholy. The Christian, who understands what a dangerous thing it is to be behindhand withdivine justice, welcomes the season of Lent with joy; it consoles him. He knows that if he be faithful in observing what the Church prescribes, his debt will be less heavy upon him. These penances,these satisfactions (which the indulgence of the Church has rendered so easy), being offered to God unitedly with those of our Saviour Himself, and being rendered fruitful by that holy fellowship which blends into one common propitiatory sacrifice the good works of all the members of the Church militant, will purify our souls, and make them worthy to partake in the grand Easter joy. Let us not, then, be sad because we are to fast; let us be sad only because we have sinned and made fasting necessity. In this same Gospel, our Redeemer gives us a second counsel, which the Church will often bring before us during the whole course of Lent: it is that of joining almsdeeds with our fast ing. He bids us to lay up treasures in heaven. For this, we need intercessors; let us seek them amidst the poor.
At Saint-Eugène, after the homily, the Schola will sing the Miserere mei of Jan Pieterszoon Sweelinck (1562-1621), organist at Saint-Nicolas in Amsterdam. During the incensing of the altar at the Offertory, they'll sing a chorus from the first part of Marc-Antoine Charpentier's Judith sive Bethulia liberata, H 391.
Peccávimus, Dómine, peccávimus, injúste égimus, iniquitátem fécimus. Sed tu, quia pius es, miserére nostri.
Offertorium. Ps. 29,2-3. Exaltábo te, Dómine, quóniam suscepísti me, nec delectásti inimícos meos super me: Dómine, clamávi ad te, et sanásti me.
Secreta. Fac nos, quǽsumus, Dómine, his munéribus offeréndis conveniénter aptári: quibus ipsíus venerábilis sacraménti celebrámus exórdium. Per Dóminum.
At the Communion, the Schola is singing the Miserere mei of Nicolas-Mammès Couturier (1840-1911), maître de chapelle of the Cathedral of Langes, alternating verses with the plainchant ton parisien.
Communio. Ps. 1, 2 et 3. Qui meditábitur in lege Dómini die ac nocte, dabit fructum suum in témpore suo.
Communio. Ps. 1, 2 et 3. Qui meditábitur in lege Dómini die ac nocte, dabit fructum suum in témpore suo.
Postcommunio. Percépta nobis, Dómine, prǽbeant sacraménta subsídium: ut tibi grata sint nostra jejúnia, et nobis profíciant ad medélam. Per Dóminum.
Oratio super populum.
Humiliáte cápita vestra Deo.
Inclinántes se, Dómine, majestáti tuæ, propitiátus inténde: ut, qui divíno múnere sunt refécti, cœléstibus semper nutriántur auxíliis. Per Dóminum.
R/. Atténde, Dómine et miserére,
quia peccávimus tibi.
V/. Ad te Rex summe,
Omnium Redémptor,
Oculos nostros
Sublevámus flentes :
Exáudi Christe,
Supplicántum preces.
V/. Déxtera Patris,
Lapis anguláris,
Via salútis,
Jánua cœléstis,
Ablue nostri
Máculas delícti.
V/. Rogámus, Deus,
Tuam majestátem :
Auribus sacris
Gémitus exáudi :
Crímina nostra
Plácidus indúlge.
V/. Tibi fatémur
Crímina admíssa :
Contríto corde
Pándimus occúlta :
Tua, Redémptor,
Píetas ignóscat.
V/. Innocens captus,
Nec repúgnans ductus,
Téstibus falsis
Pro ímpiis damnátus :
Quos redemísti,
Tu consérva Christe.
BENEDICAMUS DOMINO
DEO GRATIAS
LDVM
Comments
Post a Comment