Today is the feast of the brothers Saints Faustinus and Jovita, Martyrs, from 1570 onward, although it was reduced to a commemoration after 1955. I am presuming therefore that at Saint-Eugène the priest will say the Mass Exsurge quare obdormis, of Sexagesima, with the orations of the Holy Martyrs. Will hear soon enough which Mass the monks at Barroux sing for Saint Valentine; ha, whether I will be able to identify it, who knows. No snow this morning but it is properly cold, 25° F. in this hour before Dawn.
Lectio 1
De libro Génesis
Gen 8:15-19
15 Locútus est autem Deus ad Noë, dicens:
16 Egrédere de arca, tu et uxor tua, fílii tui et uxóres filiórum tuórum tecum.
17 Cuncta animántia, quæ sunt apud te, ex omni carne, tam in volatílibus quam in béstiis et univérsis reptílibus, quæ reptant super terram, educ tecum, et ingredímini super terram: créscite et multiplicámini super eam.
18 Egréssus est ergo Noë, et fílii ejus: uxor illíus, et uxóres filiórum ejus cum eo.
19 Sed et ómnia animántia, juménta, et reptília quæ reptant super terram, secúndum genus suum, egréssa sunt de arca.
R. Benedíxit Deus Noë, et fíliis ejus, et dixit ad eos:
* Créscite, et multiplicámini, et repléte terram.
V. Ecce ego státuam pactum meum vobíscum, et cum sémine vestro post vos.
R. Créscite, et multiplicámini, et repléte terram.
Lectio 2
Gen 8:20-22
20 Ædificávit autem Noë altáre Dómino: et tollens de cunctis pecóribus et volúcribus mundis, óbtulit holocáusta super altáre.
21 Odoratúsque est Dóminus odórem suavitátis, et ait: Nequáquam ultra maledícam terræ propter hómines: sensus enim et cogitátio humáni cordis in malum prona sunt ab adolescéntia sua: non ígitur ultra percútiam omnem ánimam vivéntem sicut feci.
22 Cunctis diébus terræ, seméntis et messis, frigus et æstus, æstas et hiems, nox et dies non requiéscent.
R. Ecce ego státuam pactum meum vobíscum, et cum sémine vestro post vos:
* Neque erit deínceps dilúvium díssipans terram.
V. Arcum meum ponam in núbibus, et erit signum fœ́deris inter me et inter terram.
R. Neque erit deínceps dilúvium díssipans terram.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Neque erit deínceps dilúvium díssipans terram.
Lectio 3
Faustinus et Jovita fratres, nobiles Brixiani, in multis Italiæ urbibus, quo vincti sæviente Trajani persecutione ducebantur, acerbissima supplicia perpessi, fortes in christianæ fidei confessione perstiterunt. Nam Brixiæ diu vinculis constricti, feris étiam objecti in ignemque conjecti, et a bestiis et a flamma íntegri et incolumes servati sunt. Inde vero eisdem catenis colligati Mediolanum venerunt; ubi eorum fides tentata exquisitissimis tormentis, tamquam igne aurum, in cruciatibus magis enituit. Postea Romam missi, ab Evaristo Pontifice confirmati, ibi quoque crudelissime torquentur. Denique perducti Neápolim, in ea étiam urbe varie cruciati, vinctis manibus pedibusque in mare demerguntur; unde per Angelos mirabiliter erepti sunt. Quare multos et constantia in tormentis et miraculorum virtute ad Christi fidem converterunt. Postrémo reducti Brixiam initio suscepti ab Hadriano imperii, securi percussi, illustrem martyrii coronam acceperunt.
Te Deum
I suppose it would be useful to repeat the texts of the Mass Exsurge.
At Barroux, they sang the Mass In virtute tua, which is the Mass of Saint Valentine also in the Roman Missal, yesterday.
M l'Abbé is celebrating Holy Mass today; Salus autem iustorum a Domino, which is the Mass of Saints Faustinus and Jovita from the common of multiple martyrs. Now I reckon that the choice was, Exsurge with commemoration of the Holy Martyrs or this Mass-- which doesn't look to comport with what Divinum Officium provides but, well, well: all I can do is promise that I'd learn the rubrics were I ever to become a priest, ha. On the other hand (since Franciscus seems to intend to suppress the Traditional Mass entirely) I imagine that, were I a priest, I might not opt for use of the Ioannes XXIII missal at all.
Oratio. Deus, qui cónspicis, quia ex nulla nostra actióne confídimus: concéde propítius; ut, contra advérsa ómnia, Doctóris géntium protectióne muniámur. Per Dóminum.
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios.
2 Cor. 11, 19-33; 12, 1-9.
Graduale. Ps. 82, 19 et 14. Sciant gentes, quóniam nomen tibi Deus: tu solus Altíssimus super omnem terram, ℣. Deus meus, pone illos ut rotam, et sicut stípulam ante fáciem venti.
Tractus. Ps. 59, 4 et 6. Commovísti, Dómine, terram, et conturbásti eam. ℣. Sana contritiónes ejus, quia mota est. ℣. Ut fúgiant a fácie arcus: ut liberéntur elécti tui.
✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.
Luc. 8, 4-15.
In illo témpore: Cum turba plúrima convenírent, et de civitátibus properárent ad Jesum, dixit per similitúdinem: Exiit, qui séminat, semináre semen suum: et dum séminat, áliud cécidit secus viam, et
conculcátum est, et vólucres cœli comedérunt illud. Et áliud cécidit supra petram: et natum áruit, quia non habébat humórem. Et áliud cécidit inter spinas, et simul exórtæ spinæ suffocavérunt illud. Et áliud cécidit in terram bonam: et ortum fecit fructum céntuplum. Hæc dicens, clamábat: Qui habet aures audiéndi, audiat. Interrogábant autem eum discípuli ejus, quæ esset hæc parábola. Quibus ipse dixit: Vobis datum est nosse mystérium regni Dei, céteris autem in parábolis: ut vidéntes non videant, et audientes non intéllegant. Est autem hæc parábola: Semen est verbum Dei. Qui autem secus viam, hi sunt qui áudiunt: déinde venit diábolus, et tollit verbum de corde eórum, ne credéntes salvi fiant. Nam qui supra petram: qui cum audierint, cum gáudio suscipiunt verbum: et hi radíces non habent: qui ad tempus credunt, et in témpore tentatiónis recédunt. Quod autem in spinas cécidit: hi sunt, qui audiérunt, et a sollicitudínibus et divítiis et voluptátibus vitæ eúntes, suffocántur, et non réferunt fructum. Quod autem in bonam terram: hi sunt, qui in corde bono et óptimo audiéntes verbum rétinent, et fructum áfferunt in patiéntia.
Offertorium. Ps. 16, 5, 6-7. Pérfice gressus meos in sémitis tuis, ut non moveántur vestígia mea: inclína aurem tuam, et exáudi verba mea: mirífica misericórdias tuas, qui salvos facis sperántes in te, Dómine.
Secreta. Oblátum tibi, Dómine, sacrifícium, vivíficet nos semper et múniat. Per Dóminum.
Communio. Ps. 42, 4. Introíbo ad altáre Dei, ad Deum, qui lætíficat juventútem meam.
Postcommunio. Súpplices te rogámus, omnípotens Deus: ut, quos tuis réficis sacraméntis, tibi étiam plácitis móribus dignánter deservíre concédas. Per Dóminum.
Comments
Post a Comment