Estote ergo vos perfecti sicut et Pater vester caelestis perfectus est...

Today is the feast of the Apostle Saint Matthias, with commemoration of the Friday in Lent. I will put the Mass Mihi autem (of the Apostle) here followed by the Lenten feria Mass Audivit Dominus et misertus est mihi. Were it up to me, I would appoint the Lenten Mass to be celebrated with the feasts, apart from that of the Annunciation of the Most Blessed Virgin, reduced to commemorations; it seems that the commemoration of the Lenten feria at Matins ended with Ioannes XXIII's messings-about. And it is 22° F.; all the precipitation of the last couple of days has ceased, of course (a lovely bright Dawn, at least), as the temperature fell: this morning any snow will have stayed on the ground, tsk. I suspect that I won't experience inches and feet of snow again; I reckon, though, that it is a good thing to be careful about what one wishes for: my memory is searching for the name of the novel, by a well-known author of novels, which describes a world in which the polar ice and snow have advanced south to... Michigan, perhaps. 

The feast of Our Lord's Holy Crown of Thorns is today, also, which I had forgotten about since Tuesday or Wednesday (whenever the email from Mesnil-Marie arrived); the Mass is Egredimini et videte, filiae Sion. It could be commemorated, I suppose, although not quite licitly. I copied the Gradual and Tract infra; had to look sertum up. 

Graduale Eccli. 44, 14. Corona aurea super caput ejus : expressa signo sanctitatis, gloria honoris, et opus fortitudinis. V. Ps. 24,4. Quoniam praevenisti eum in benedictionibus dulcedinis : posuisti in capite ejus coronam de lapide pretioso.

Tractus Is. 61, 10. Induit eum Dominus vestimentis salutis, et indumento justitiae, quasi sponsum decoratum corona. V. Is. 28, 5. Corona tribulationis effloruit in coronam gloriae et sertum exsultationis. V. Sap. 5, 17. Accepit regnum decoris, diadema speciei.


Lectio 7
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 11:25-30
In illo témpore: Respóndens Jesus dixit: Confíteor tibi, Pater, Dómine cæli et terræ, quia abscondísti hæc a sapiéntibus et prudéntibus, et revelásti ea párvulis. Et réliqua.

Homilía sancti Augustíni Epíscopi
Sermo 10 de verbis Domini
Veníte ad me, omnes qui laborátis. Quare enim omnes laborámus, nisi quia sumus hómines mortáles, frágiles, infírmi, lútea vasa portántes, quæ fáciunt ínvicem angústias? Sed, si angustiántur vasa carnis, dilaténtur spátia caritátis. Quid ergo dicit, Veníte ad me, omnes qui laborátis, nisi ut non laborétis? Dénique promíssio ejus in promptu est; quóniam laborántes vocávit, quærent forte, qua mercéde vocáti sunt. Et ego vos, inquit, refíciam. Tóllite jugum meum super vos, et díscite a me, non mundum fabricáre, non cuncta visibília et invisibília creáre, non in ipso mundo mirabília fácere et mórtuos suscitáre; sed, Quóniam mitis sum et húmilis corde.

R. Isti sunt qui vivéntes in carne, plantavérunt Ecclésiam sánguine suo:
* Cálicem Dómini bibérunt, et amíci Dei facti sunt.
V. In omnem terram exívit sonus eórum, et in fines orbis terræ verba eórum.
R. Cálicem Dómini bibérunt, et amíci Dei facti sunt.


Lectio 8
Magnus esse vis? a mínimo íncipe. Cógitas magnam fábricam constrúere celsitúdinis? de fundaménto prius cógita humilitátis. Et quantam quisque vult et dispónit superimpónere molem ædifícii, quanto erit majus ædifícium, tanto áltius fodit fundaméntum. Et fábrica quidem cum constrúitur, in supérna consúrgit; qui autem fodit fundaméntum, ad ima deprímitur. Ergo et fábrica ante celsitúdinem humiliátur, et fastígium post humiliatiónem erígitur.

R. Isti sunt viri sancti, quos elégit Dóminus in caritáte non ficta, et dedit illis glóriam sempitérnam:
* Quorum doctrína fulget Ecclésia, ut sole luna.
V. Sancti per fidem vicérunt regna: operáti sunt justítiam.
R. Quorum doctrína fulget Ecclésia, ut sole luna.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Quorum doctrína fulget Ecclésia, ut sole luna.


Lectio 9
Commemoratio Feriae
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 5:43-48; 6:1-4
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Audístis quia dictum est: Díliges próximum tuum, et ódio habébis inimícum tuum. Et réliqua.

Homilía sancti Hierónymi Presbýteri
Lib. 1 Comm. in cap. 5 et 6 Matth.
Ego autem dico vobis: Dilígite inimícos vestros; benefácite his qui odérunt vos. Multi præcépta Dei, imbecillitáte sua, non Sanctórum víribus æstimántes, putant esse impossibília quæ præcépta sunt: et dicunt suffícere virtútibus, non odísse inimícos: céterum dilígere, plus prǽcipi, quam humána natúra patiátur. Sciéndum est ergo, Christum non impossibília præcípere, sed perfécta. Quæ fecit David in Saul, et in Absalom: Stéphanus quoque Martyr pro inimícis lapidántibus deprecátus est: et Paulus anáthema cupit esse pro persecutóribus suis. Hæc autem Jesus et dócuit et fecit, dicens: Pater, ignósce illis: quod enim fáciunt, nésciunt.

Te Deum

 

Dr Ratovondrahety is at the organ, ahem, and M le Curé is celebrating Holy Mass. I don't understand why, at a missa lecta in Lent, the organ is being used but, eh. 

Introitus. Ps. 138, 17. Mihi autem nimis honoráti sunt amíci tui, Deus: nimis confortátus est principátus eórum. Ps. ibid., 1-2. Dómine, probásti me et cognovísti me: tu cognovísti sessiónem meam et resurrectiónem meam. V. Glória Patri.





Oratio. Deus, qui beátum Matthíam Apostolórum tuórum collégio sociásti: tríbue, quǽsumus; ut, ejus interventióne, tuæ circa nos pietátis semper víscera sentiámus. Per Dóminum.

Léctio Actuum Apostolórum.
Act 1, 15-26.

In diébus illis exsúrgens Petrus in médio fratrum, dixit (erat autem turba hóminum simul, fere centum vigínti): Viri fratres, opórtet impléri Scriptúram, quam prædíxit Spíritus Sanctus per os David de Juda, qui fuit dux eórum, qui comprehendérunt Jesum: qui connumerátus erat in nobis, et sortítus est sortem ministérii hujus. Et hic quidem possédit agrum de mercéde iniquitátis, et suspénsus crépuit médius: et diffúsa sunt ómnia víscera ejus. Et notum factum est ómnibus habitántibus Jerúsalem, ita ut appellarétur ager ille, lingua eórum, Hacéldama, hoc est ager sánguinis. Scriptum est enim in libro Psalmórum: Fiat commorátio eórum desérta, et non sit, qui inhábitet in ea: et episcopátum ejus accípiat alter. Opórtet ergo ex his viris, qui nobíscum sunt congregáti in omni témpore, quo intrávit et exívit inter nos Dóminus Jesus, incípiens a baptísmate Joánnis usque in diem, qua assúmptus est a nobis, testem resurrectiónis ejus nobíscum fíeri unum ex istis. Et statuérunt duos, Joseph qui vocabátur Bársabas, qui cognominátus est Justus, et Matthíam. Et orántes dixérunt: Tu, Dómine, qui corda nosti ómnium, osténde, quem elégeris ex his duóbus unum, accípere locum ministérii hujus et apostolátus, de quo prævaricátus est Judas, ut abíret in locum suum. Et dedérunt sortes eis, et cécidit sors super Matthíam, et annumerátus est cum úndecim Apóstolis.

Graduale. Ps. 138, 17-18. Nimis honoráti sunt amíci tui, Deus: nimis confortátus est principatus eórum. V. Dinumerábo eos, et super arénam multiplicabúntur.




Tractus. Ps. 20, 3-4. Desidérium ánimæ ejus tribuísti ei: et voluntáte labiórum ejus non fraudásti eum. V. Quóniam prævenísti eum in benedictiónibus dulcédinis. V. Posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso.

+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum. 
Matth. 11, 25-30.

In illo témpore: Respóndens Jesus, dixit: Confíteor tibi, Pater, Dómine cœli et terræ, quia abscondísti hæc a sapiéntibus et prudentibus, et revelásti ea parvulis. Ita, Pater: quóniam sic fuit plácitum ante te. Omnia mihi trádita sunt a Patre meo. Et nemo novit Fílium nisi Pater: neque Patrem quis novit nisi Fílius, et cui volúerit Fílius reveláre. Veníte ad me, omnes, qui laborátis et oneráti estis, et ego refíciam vos. Tóllite jugum meum super vos, et díscite a me, quia mitis sum et húmilis corde: et inveniétis réquiem animábus vestris. Jugum enim meum suáve est et onus meum leve.

Offertorium. Ps. 44, 17-18. Constítues eos príncipes super omnem terram: mémores erunt nóminis tui, Dómine, in omni progénie et generatióne.

Secreta. Hóstias tibi, Dómine, quas nómini tuo sacrándas offérimus, sancti Matthíæ Apóstoli tui prosequátur orátio: per quam nos expiári fácias et deféndi. Per Dóminum.

Communio. Matth. 19, 28. Vos, qui secúti estis me, sedébitis super sedes, judicántes duódecim tribus Israël.

Postcommunio. Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut per hæc sancta, quæ súmpsimus, interveniénte beáto Matthía Apóstolo tuo, véniam consequámur et pacem. Per Dóminum.


Statio ad Ss. Joannem et Paulum


Introitus. Ps. 29, 11. Audívit Dóminus, et misértus est mihi: Dóminus factus est adjútor meus. Ps. ibid., 2. Exaltábo te, Dómine, quóniam suscepísti me: nec delectásti inimícos meos super me. ℣. Glória Patri.




Oratio. Inchoáta jejúnia, quǽsumus, Dómine, benígno favore proséquere: ut observántiam, quam corporáliter exhibémus, méntibus etiam sincéris exercére valeámus. Per Dóminum.

Léctio Isaíæ Prophétæ.
Is. 58, 1-0.

Hæc dicit Dóminus Deus: Clama, ne cesses: quasi tuba exálta vocem tuam: et annúntia pópulo meo scélera eórum, et dómui Jacob peccáta eórum. Me étenim de die in diem quærunt, et scire vias meas volunt: quasi gens, quæ justítiam fécerit, et judícium Dei sui non derelíquerit: rogant me judícia justítiæ: appropinquáre Deo volunt. Quare jejunávimus, et non aspexísti: humiliávimus ánimas nostras, et nescísti? Ecce, in die jejúnii vestri invénitur volúntas vestra, et omnes debitóres vestros repétitis. Ecce, ad lites et contentiónes jejunátis, et percútitis pugno ímpie. Nolíte jejunáre sicut usque ad hanc diem, ut audiátur in excélso clamor vester. Numquid tale est jejúnium, quod elégi, per diem afflígere hóminem ánimam suam? numquid contorquére quasi círculum caput suum, et saccum et cínerem stérnere? numquid istud vocábis jejúnium, et diem acceptábilem Dómino? Nonne hoc est magis jejúnium quod elégi? dissólve colligatiónes impietátis, solve fascículos depriméntes: dimítte eos, qui confrácti sunt, líberos, et omne onus dirúmpe. Frange esuriénti panem tuum, et egénos vagósque induc in domum tuam: cum víderis nudum, operi eum, et carnem tuam ne despéxeris. Tunc erúmpet quasi mane lumen tuum, et sánitas tua cítius oriétur, et anteíbit fáciem tuam justítia tua, et glória Dómini cólliget te. Tunc invocábis, et Dóminus exáudiet: clamábis, et dicet: Ecce, adsum. Quia miséricors sum, Dóminus, Deus tuus.

Graduale. Ps. 26, 4. Unam pétii a Dómino, hanc requíram, ut inhábitem in domo Dómini, ℣. Ut vídeam voluptátem Dómini, et prótegar a templo sancto ejus.




Tractus. Ps. 102, 10. Dómine, non secúndum peccáta nostra, quæ fécimus nos: neque secúndum iniquitátes nostras retríbuas nobis. ℣. Ps. 78, 8-9. Dómine, ne memíneris iniquitátum nostrarum antiquarum: cito antícipent nos misericórdiæ tuæ, quia páuperes facti sumus nimis. [Hic genuflectitur] ℣. Adjuva nos, Deus, salutáris noster: et propter glóriam nóminis tui, Dómine, libera nos: et propítius esto peccátis nostris, propter nomen tuum.




✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth. 5, 43-48; 6, 1-4.

In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Audístis, quia dictum est: Diliges próximum tuum, et odio habébis inimícum tuum. Ego autem dico vobis: Dilígite inimícos vestros, benefácite his, qui odérunt vos, et oráte pro persequéntibus et calumniántibus vos, ut sitis fílii Patris vestri, qui in cœlis est: qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injústos. Si enim dilígitis eos, qui vos díligunt, quam mercédem habébitis? nonne et publicáni hoc fáciunt? Et si salutavéritis fratres vestros tantum, quid ámplius fácitis? nonne et éthnici hoc fáciunt? Estóte ergo vos perfécti, sicut et Pater vester cœléstis perféctus est. Atténdite, ne justítiam vestram faciátis coram homínibus, ut videámini ab eis: alióquin mercédem non habébitis apud Patrem vestrum, qui in cœlis est. Cum ergo facis eleemósynam, noli tuba cánere ante te, sicut hypócritæ fáciunt in synagógis et in vicis, ut honorificéntur ab homínibus. Amen, dico vobis, recepérunt mercédem suam. Te autem faciénte eleemósynam, nésciat sinístra tua, quid fáciat déxtera tua, ut sit eleemósyna tua in abscóndito, et Pater tuus, qui videt in abscóndito, reddet tibi.

Offertorium. Ps. 118, 154 et 125. Dómine, vivífica me secúndum elóquium tuum: ut sciam testimónia tua.




Secreta. Sacrifícium, Dómine, observántiæ quadragesimális, quod offérimus, præsta, quǽsumus: ut tibi et mentes nostras reddat accéptas, et continéntiæ promptióris nobis tríbuat facultátem. Per Dóminum.

Communio. Ps. 2, 11-12. Servite Dómino in timóre, et exsultáte ei cum tremóre: apprehéndite disciplínam, ne pereátis de via justa.




Postcommunio. Spíritum nobis, Dómine, tuæ caritátis infúnde: ut, quos uno pane cœlésti satiásti, tua fácias pietáte concórdes. Per Dóminum... in unitáte ejusdem.

Oratio super populum. Humiliáte cápita vestra Deo. Tuére, Dómine, pópulum tuum et ab ómnibus peccátis cleménter emúnda: quia nulla ei nocébit advérsitas, si nulla ei dominétur iníquitas. Per Dóminum.


LDVM




Comments