In the Traditional Rite, at least as it existed prior to the Roman nonsense of 1955; I believe that these days, after Ioannes XXIII, we say simply that it is a 'feria in Christmastide', with the Mass being Puer natus est. But I am not a rubricist.
Oratio. Deus, cujus hodierna die præcónium Innocéntes Mártyres non loquéndo, sed moriéndo conféssi sunt: ómnia in nobis vitiórum mala mortífica; ut fidem tuam, quam lingua nostra lóquitur, étiam móribus vita fateátur. Per Dóminum.
Léctio libri Apocalýpsis beáti Joánnis Apóstoli.
Apoc. 14, 1-5.
In diébus illis: Vidi supra montem Sion Agnum stantem, et cum eo centum quadragínta quatuor mília, habéntes nomen ejus, et nomen Patris ejus scriptum in fróntibus suis. Et audívi vocem de cœlo, tamquam vocem aquárum multárum, et tamquam vocem tonítrui magni: et vocem, quam audívi, sicut citharœrórum citharizántium in cítharis suis. Et cantábant quasi cánticum novum ante sedem, et ante quátuor animália, et senióres: et nemo póterat dícere cánticum, nisi illa centum quadragínta quátuor mília, qui empti sunt de terra. Hi sunt, qui cum muliéribus non sunt coinquináti: vírgines enim sunt. Hi
sequúntur Agnum, quocúmque íerit. Hi empti sunt ex homínibus primítiæ Deo, et Agno: et in ore eórum non est invéntum mendácium: sine mácula enim sunt ante thronum Dei.
Graduale. Ps. 123, 7-8. Anima nostra, sicut passer, erépta est de
láqueo venántium. ℣. Láqueus contrítus est, et nos liberáti sumus: adjutórium nostrum in nómine Dómini, qui fecit cœlum et terram.
✠ Sequéntia sancti Evangélii secundum Matthǽum
Matth. 2, 13-18.
Secreta. Sanctórum tuórum, Dómine, nobis pia non desit orátio: quæ et múnera nostra concíliet, et tuam nobis indulgéntiam semper obtíneat. Per Dóminum.
Communio. Matth. 2, 18. Vox in Rama audíta est, plorátus, et
Lectio 4
Sermo sancti Augustíni Epíscopi
Sermo 1 de Innocentibus
Nascénte Dómino, luctus cœpit, non cælo, sed mundo: indícitur mátribus lamentátio, Angelis exsultátio, infántibus transmigrátio. Deus est, qui natus est: Innocéntes illi debéntur víctima, qui venit damnáre mundi malítiam. Agnélli debent immolári, quia Agnus futúrus est crucifígi, qui tollit peccáta mundi. Sed oves úlulant matres, quia agnos perdunt sine voce balántes. Grande martýrium, crudéle spectáculum! Exímitur machæra, et nulla intérvenit causa: sola stridet invídia, cum qui natus est, nulli fáciat violéntiam. Sed oves cérnimus matres: quæ super agnos lugent: Vox in Rama audíta est, plorátus et ululátus magnus. Pígnora sunt, non crédita, sed creáta; non depósita, sed expósita.
R. Effudérunt sánguinem Sanctórum velut aquam in circúitu Jerúsalem:
* Et non erat qui sepelíret.
V. Posuérunt mortália servórum tuórum escas volatílibus cæli, carnes sanctórum tuórum béstiis terræ.
R. Et non erat qui sepelíret.
Lectio 5
Testis est ipsa natura, quæ pugnábat in Mártyres, cum tyránnus jactáret infántes. Mater crines cápitis dissipábat, quæ ornaméntum cápitis amittébat. Quantis modis infántem volébat abscóndere, et ipse se infántulus publicábat! Nesciébat tacére, quia necdum didícerat formidáre. Pugnábat mater, et cárnifex: ille trahébat, illa tenébat. Ad carníficem mater clamábat: Quid séparas a me, quem génui ex me? Uterus génuit, non mansit ille, cum vixit, úbera mea frustra lacte contórquens. Caute portávi, quem a te vídeo manu crudéli jactári. Modo eum effudérunt víscera mea, et tu elídis ad terram.
R. Isti sunt Sancti, qui passi sunt propter te, Dómine: víndica eos,
* Quia clamant ad te quotídie.
V. Víndica, Dómine, sánguinem Sanctórum tuórum, qui effúsus est.
R. Quia clamant ad te quotídie.
Lectio 6
Alia acclamábat mater, cum exáctor latro non compélleret simul occídi cum párvulo matrem: Ut quid me dimíttis inánem? Si culpa est, mea est: si non est crimen, junge mortem, et líbera matrem. Alia dicébat: Quid quǽritis? Unum quǽritis, et multos occíditis, et ad unum, qui unus est, attíngere non potéstis. Alia contra clamábat: Veni jam, veni Salvátor mundi, quámdiu quæréris? Nullum times: vídeat te miles, et nostros non occídat infántes. Miscebátur lamentátio matrum, et ad cælum transíbat oblátio parvulórum.
R. Isti sunt, qui non inquinavérunt vestiménta sua:
* Ambulábunt mecum in albis, quia digni sunt.
V. Hi sunt, qui cum muliéribus non sunt coinquináti: vírgines enim sunt.
R. Ambulábunt mecum in albis, quia digni sunt.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Ambulábunt mecum in albis, quia digni sunt.
Lectio 7
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 2:13-18
In illo témpore: Angelus Dómini appáruit in somnis Joseph, dicens: Surge, et áccipe púerum, et matrem ejus, et fuge in Ægýptum: et esto ibi usque dum dicam tibi. Et réliqua.
Homilía sancti Joánnis Chrysóstomi
Ex Hom. 8 in Matth., ante med.
Quæ cum audísset Joseph, nequáquam passus est scándalum, neque dixit: Incérta ista res est, ac prorsus ambígua. Tu paulo ante dicébas, quia salvábit populum suum, et nunc seípsum quidem non potest de perículis liberáre: sed fuga nobis est necessária, et peregrinátio, ac transmigrátio longínqua. Contrária omníno sunt facta promíssis. Sed horum nihil prorsus oppónit: vir enim erat fidélis: neque reversiónis tempus curióse inquírit, quod útique ab Angelo non signáte fúerat expréssum: sed: Esto ibi, inquit, úsquequo dicam tibi.
R. Cantábant Sancti cánticum novum ante sedem Dei et Agni:
* Et resonábat terra in voces eórum.
V. Hi empti sunt ex homínibus primítiæ Deo et Agno, et in ore ipsórum non est invéntum mendácium.
R. Et resonábat terra in voces eórum.
Lectio 8
Verum ille nec per ista quidem factus est ségnior, sed obedívit libénter, et crédidit, omnes prorsus tribulatiónes cum gáudio sustinéndo. Enim vero miséricors Deus mœstis rebus quædam étiam jucúnda permíscuit. Quod certe in sanctis ómnibus facit, quos neque tribulatiónes, neque jucunditátes sinit habére contínuas: sed tum de advérsis, tum ex prósperis justórum vitam quasi admirábili varietáte contéxit. Quod hic quoque eum fecísse consídera.
R. Vidi sub altáre Dei ánimas interfectórum propter verbum Dei quod habébant, et clara voce dicébant:
* Víndica, Dómine, sánguinem Sanctórum tuórum, qui effúsus est.
V. Sub throno Dei omnes Sancti clamant.
R. Víndica, Dómine, sánguinem Sanctórum tuórum, qui effúsus est.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Víndica, Dómine, sánguinem Sanctórum tuórum, qui effúsus est.
Lectio 9
Vidéndo quippe sanctus Joseph grávidam Vírginem, in conturbatiónem íncidit máximam: sed ádfuit repénte Angelus, timórem prorsus exstínguens. Deínde videns púerum natum, máxima exsultatióne replétus est: sed rursus huic étiam gáudio perículum grande succéssit, cum tota útique cívitas turbarétur, ipse rex fúreret, et ad necem púerum quǽreret. Sed et hunc mœrórem alia rursus lætítia subsecúta est, apparítio vidélicet stellæ, et adorátio Magórum. Post hanc quoque jucunditátem íterum perículum, iterúmque formído. Quærit, inquit, Heródes ánimam púeri, et fúgere necésse est, et in longínqua transíre.
Te Deum laudámus...
I believe that today is the first day since the beginning of Advent when Saint-Eugène hasn't streamed Holy Mass.
What prompted me to look again, I don't know; but I did, only to join the stream at about the Ecce Agnus Dei. The day's video stream on the Ite Missa Est page at YouTube somehow got to be mislabelled 'Epiphanie', tsk, ha.
Statio ad S. Paulum
Introitus. Ps. 8, 3. Ex ore infántium, Deus, et lacténtium perfecísti laudem propter inimicos tuos. Ps. ib., 2. Dómine, Dóminus noster: quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra! ℣. Glória Patri.
Oratio. Deus, cujus hodierna die præcónium Innocéntes Mártyres non loquéndo, sed moriéndo conféssi sunt: ómnia in nobis vitiórum mala mortífica; ut fidem tuam, quam lingua nostra lóquitur, étiam móribus vita fateátur. Per Dóminum.
Léctio libri Apocalýpsis beáti Joánnis Apóstoli.
Apoc. 14, 1-5.
In diébus illis: Vidi supra montem Sion Agnum stantem, et cum eo centum quadragínta quatuor mília, habéntes nomen ejus, et nomen Patris ejus scriptum in fróntibus suis. Et audívi vocem de cœlo, tamquam vocem aquárum multárum, et tamquam vocem tonítrui magni: et vocem, quam audívi, sicut citharœrórum citharizántium in cítharis suis. Et cantábant quasi cánticum novum ante sedem, et ante quátuor animália, et senióres: et nemo póterat dícere cánticum, nisi illa centum quadragínta quátuor mília, qui empti sunt de terra. Hi sunt, qui cum muliéribus non sunt coinquináti: vírgines enim sunt. Hi
sequúntur Agnum, quocúmque íerit. Hi empti sunt ex homínibus primítiæ Deo, et Agno: et in ore eórum non est invéntum mendácium: sine mácula enim sunt ante thronum Dei.
Graduale. Ps. 123, 7-8. Anima nostra, sicut passer, erépta est de
láqueo venántium. ℣. Láqueus contrítus est, et nos liberáti sumus: adjutórium nostrum in nómine Dómini, qui fecit cœlum et terram.
✠ Sequéntia sancti Evangélii secundum Matthǽum
Matth. 2, 13-18.
In illo témpore: Angelus Dómini appáruit in somnis Joseph, dicens: Surge, et áccipe Púerum et Matrem ejus, et fuge in Ægýptum, et esto ibi, usque dum dicam tibi. Futúrum est enim, ut Heródes quærat Púerum ad perdéndum eum. Qui consúrgens accépit Púerum et Matrem ejus nocte, et secéssit in Ægýptum: et erat ibi usque ad óbitum Heródis: ut adimplerétur quod dictum est a Dómino per Prophétam dicéntem: Ex Ægýpto vocávi Fílium meum. Tunc Heródes videns, quóniam illúsus esset a Magis, irátus est valde, et mittens occídit omnes púeros, qui erant in Béthlehem et in ómnibus fínibus ejus, a bimátu et infra, secúndum tempus, quod exquisíerat a Magis. Tunc adimplétum est, quod dictum est per Jeremíam Prophetam dicéntem: Vox in Rama audíta est, plorátus et ululátus
multus: Rachel plorans fílios suos, et nóluit consolári, quia non sunt.
Offertorium. Ps. 123, 7. Anima nostra, sicut passer, erépta est de láqueo venántium: láqueus contrítus est, et nos liberáti sumus.
multus: Rachel plorans fílios suos, et nóluit consolári, quia non sunt.
Offertorium. Ps. 123, 7. Anima nostra, sicut passer, erépta est de láqueo venántium: láqueus contrítus est, et nos liberáti sumus.
Secreta. Sanctórum tuórum, Dómine, nobis pia non desit orátio: quæ et múnera nostra concíliet, et tuam nobis indulgéntiam semper obtíneat. Per Dóminum.
Communio. Matth. 2, 18. Vox in Rama audíta est, plorátus, et
ululátus: Rachel plorans fílios suos, et nóluit consolári, quia non sunt.
Postcommunio. Votíva, Dómine, dona percépimus: quæ Sanctórum nobis précibus, et præséntis, quǽsumus, vitæ páriter et ætérnæ tríbue conférre subsídium. Per Dóminum.
The Mass Puer natus est is here.
LDVM
Comments
Post a Comment