Jesus vero dormiébat: hujus signi typum in Jona légimus quando ceteris periclitántibus, ipse securus est, et dormit, et suscitátur...
Ipse vero dormiébat: et accessérunt ad eum, et suscitavérunt eum, dicéntes: Dómine, salva nos. Hujus signi typum in Jona légimus, quando ceteris periclitántibus, ipse securus est, et dormit, et suscitátur; et imperio ac sacraménto passiónis suæ liberat suscitantes. Tunc surgens imperávit ventis et mari. Ex hoc loco intellígimus, quod omnes creaturæ séntiant Creatórem. Quas enim increpávit, et quibus imperávit, sentiunt imperántem: non erróre hæreticórum qui ómnia putant animantia, sed majestáte Conditóris, quæ apud nos insensibília, illi sensibília sunt.
Sanctus Hieronymus in lectione octava ad Matutinas
Today is the 4th (and this year, the final) Sunday post Epiphaniam; the Apostle's Epistle to the Philippians was begun at Matins earlier. The feast of Our Lady's Purification in the Temple, closing the tempus Nativitatis, comes Thursday, and Sunday week is Septuagesima.
Lectio 4
Ex libro Morálium sancti Gregórii Papæ
Lib. 4. Cap. 30.
Replémus refectiónibus corpus, ne extenuátum defíciat; extenuámus abstinéntia, ne nos replétum premat: vegetámus hoc mótibus, ne situ immobilitátis intereat; sed citius hoc collocando sistimus, ne ipsa sua vegetatióne succumbat: adjuméntis hoc vestium tégimus, ne frigus intérimat; et quæsita adjuménta projicimus, ne calor exurat. Tot ígitur diversitátibus occurréntes, quid agimus, nisi corruptibilitáti servímus, ut saltem multiplícitas impénsi obsequii corpus sustineat, quod anxíetas infirmæ mutabilitátis gravat?
R. Notas mihi fecísti, Dómine, vias vitæ:
* Adimplébis me lætítia cum vultu tuo: delectatiónes in déxtera tua usque in finem.
V. Tu es qui restítues hereditátem meam mihi.
R. Adimplébis me lætítia cum vultu tuo: delectatiónes in déxtera tua usque in finem.
Lectio 5
Unde bene per Paulum dícitur: Vanitáti enim subjécta est creatura non volens, sed propter eum qui subjécit eam in spe: quia et ipsa creatura liberábitur a servitute corruptiónis, in libertátem glóriæ filiórum Dei. Vanitáti quippe creatura non volens subditur: quia homo, qui ingénitæ constantiæ státum volens deseruit, préssus justæ mortalitátis póndere, nolens mutabilitátis suæ corruptióni servit. Sed creatura hæc tunc a servitute corruptiónis erípitur, cum ad filiórum Dei glóriam incorrupta resurgéndo sublevátur.
R. Díligam te, Dómine, virtus mea: Dóminus firmaméntum meum,
* Et refúgium meum.
V. Liberátor meus, Deus meus, adjútor meus.
R. Et refúgium meum.
Lectio 6
Hic ítaque elécti molestia vincti sunt, quia adhuc corruptiónis suæ pœna deprimúntur: sed cum corruptibili carne exuimur, quasi ab his, quibus nunc astringimur, molestiæ vinculis relaxamur. Præsentari namque jam Deo cúpimus, sed adhuc mortalis corporis obligatióne præpedímur. Jure ergo vincti dicimur, quia adhuc incessum nostri desiderii ad Deum liberum non habemus. Unde bene Paulus, æterna desiderans, sed tamen adhuc corruptiónis suæ sárcinam portans, vinctus clamat: Cupio dissolvi, et esse cum Christo. Dissolvi enim non quæreret, nisi se proculdubio vinctum vidéret.
R. Dómini est terra, et plenitúdo ejus:
* Orbis terrárum, et univérsi qui hábitant in eo.
V. Ipse super mária fundávit eam, et super flúmina præparávit illam.
R. Orbis terrárum, et univérsi qui hábitant in eo.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Orbis terrárum, et univérsi qui hábitant in eo.
Lectio 7Léctio sancti Evangélii secúndum MatthǽumMatt 8:23-27In illo témpore: Ascendénte Jesu in navículam, secúti sunt eum discípuli ejus: et ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navícula operirétur flúctibus: ipse vero dormiébat. Et réliqua.
Homilía sancti Hierónymi PresbýteriLiber 1 Comment. in cap. 8 Matth.Quintum signum fecit, quando ascéndens navem de Caphárnaum, ventis imperávit et mari. Sextum, quando in regióne Gerasenórum dedit potestátem dæmónibus in porcos. Séptimum, quando ingrédiens civitátem suam, paralýticum secúndum curávit in léctulo. Primus enim paralýticus est puer centuriónis.
R. Ad te, Dómine, levávi ánimam meam:* Deus meus, in te confído, non erubéscam.V. Custódi ánimam meam, et éripe me.R. Deus meus, in te confído, non erubéscam.
Lectio 8Ipse vero dormiébat: et accessérunt ad eum, et suscitavérunt eum, dicéntes: Dómine, salva nos. Hujus signi typum in Jona légimus, quando ceteris periclitántibus, ipse securus est, et dormit, et suscitátur; et imperio ac sacraménto passiónis suæ liberat suscitantes. Tunc surgens imperávit ventis et mari. Ex hoc loco intellígimus, quod omnes creaturæ séntiant Creatórem. Quas enim increpávit, et quibus imperávit, sentiunt imperántem: non erróre hæreticórum qui ómnia putant animantia, sed majestáte Conditóris, quæ apud nos insensibília, illi sensibília sunt.
R. Duo Séraphim clamábant alter ad álterum:* Sanctus, sanctus, sanctus Dóminus Deus Sábaoth: * Plena est omnis terra glória ejus.V. Tres sunt qui testimónium dant in cælo: Pater, Verbum, et Spíritus Sanctus: et hi tres unum sunt.R. Sanctus, sanctus, sanctus Dóminus Deus Sábaoth.V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.R. Plena est omnis terra glória ejus.
Lectio 9Porro hómines miráti sunt, dicéntes: Qualis est hic, quia venti et mare obediunt ei? Non discípuli, sed nautæ, et ceteri, qui in navi erant, mirabántur. Sin autem quis contentiose volúerit, eos, qui mirabántur, fuísse discipulos: respondébimus, recte hómines appellatos, qui necdum nóverant poténtiam Salvatoris.V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.R. Deo grátias.Te Deum
Introitus. Ps. 96, 7-8. Adoráte Deum, omnes Angeli ejus: audívit, et lætáta est Sion: et exsultavérunt fíliæ Judae. Ps. ibid., 1. Dóminus regnávit, exsúltet terra: læténtur ínsulæ multæ. ℣. Glória Patri.
Oratio. Deus, qui nos, in tantis perículis constitútos, pro humána scis fragilitáte non posse subsístere: da nobis salútem mentis et córporis; ut ea, quæ pro peccátis nostris pátimur, te adjuvánte vincámus. Per Dóminum.
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Romános.
Rom. 13, 8-10.
Fratres: Némini quidquam debeátis, nisi ut ínvicem diligátis: qui enim díligit próximum, legem implévit. Nam: Non adulterábis, Non occídes, Non furáberis, Non falsum testimónium dices, Non concupísces: et si quod est áliud mandátum, in hoc verbo instaurátur: Díliges próximum tuum sicut teípsum. Diléctio próximi malum non operátur. Plenitúdo ergo legis est diléctio.
Graduale. Ps. 101, 16-17. Timébunt gentes nomen tuum, Dómine, et omnes reges terræ glóriam tuam. ℣. Quóniam ædificávit Dóminus Sion, et vidébitur in majestáte sua.
✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth. 8, 23-27.
In illo témpore: Ascendénte Jesu in navículam, secúti sunt eum discípuli ejus: et ecce, motus magnus factus est in mari, ita ut navícula operirétur flúctibus, ipse vero dormiébat. Et accessérunt ad eum discípuli ejus, et suscitavérunt eum, dicéntes: Dómine, salva nos, perímus. Et dicit eis Jesus: Quid tímidi estis, módicæ fídei? Tunc surgens, imperávit ventis et mari, et facta est tranquíllitas magna. Porro hómines miráti sunt, dicéntes: Qualis est hic, quia venti et mare oboediunt ei?
We have strings in the choir loft this morning, accompanying M l'Abbé to the pulpit; I am going to say that it is the violoncello but unless I hear a violin and then a cello immediately after (or the other way around) I don't trust my ear to recognise the instrument-- although I do, really, except in circumstances like this when it is conceivable that someone in the wide world will see my (possible) misidentification, ha. The Incarnatus est of Charpentier's Messe de Minuit pour Noël is being sung during the Credo. The player has perhaps decided to (laudably) remain anonymous with the other singers. Which reminds me that I must order Fr Aidan Nichols newest book, The Singing-Masters; eight essays on the Greek and Latin Fathers. Tsk; it is not released until toward the end of next month.
Well, the Charpentier was not sung. Hmm. At least I managed to remember to order Father Nichols's book.
Offertorium. Ps. 117, 16 et 17. Déxtera Dómini fecit virtutem, déxtera Dómini exaltávit me: non móriar, sed vivam, et narrábo ópera Dómini.
Secreta. Concéde, quǽsumus, omnípotens Deus: ut hujus sacrifícii munus oblátum fragilitátem nostram ab omni malo purget semper et múniat. Per Dóminum.
Communio. Luc. 4, 22. Mirabántur omnes de his, quæ procedébant de ore Dei.
Communio. Luc. 4, 22. Mirabántur omnes de his, quæ procedébant de ore Dei.
The Schola sang a setting of Psalm 136, Super flumina Babylonis, adapted by M de Villiers from the Russian of Vladimir Krupitskiy, 'for the departure of the Alleluia'-- which exclamation of praise is not sung from Septuagesima until Easter. Chandeleur, Candlemass, the great feast of Our Lady's Purification and Our Lord's Presentation in the Temple, on Thursday has its blessing of candles and procession et cetera and so I presume that today seemed the appropriate day to memorialise what is sometimes called 'the burial of the Alleluia'.
Postcommunio. Múnera tua nos, Deus, a delectatiónibus terrenis expédiant: et cœléstibus semper instáurent aliméntis. Per Dóminum.
Will add the video recording of Vespers when it becomes available at YouTube. Today is the final 'outing' for the Epiphany prose, from the Proprium Parisiense, Ad Iesum occurite.
And Vespers.
LDVM
Comments
Post a Comment