Veni, et osténde nobis fáciem tuam, Dómine: et salvi érimus...

Today is the Saturday in the December Embertide, in Adventu, and is also the day when the O Antiphons begin to be sung at Vespers. But I must fuss about and go out. Holy Mass was celebrated already (at 0030 my time) and so I can put that video recording here.



 

Lectio 1
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 3:1-6.
Anno quintodécimo impérii Tibérii Cǽsaris, procuránte Póntio Piláto Judǽam. Et réliqua.

Homilía sancti Gregórii Papæ
Homilia 20 in Evangelia

Redemptóris nostri Præcúrsor, quo témpore prædicatiónis offícium accéperit, memoráto Románæ reipúblicæ príncipe, et Judǽæ régibus, designátur. Quia enim illum prædicáre veniébat, qui et ex Judǽa quosdam, et multos ex géntibus redemptúrus erat: per regem géntium et príncipes Judæórum prædicatiónis ejus témpora designántur. Quia autem gentílitas colligénda erat, et Judǽa pro culpa perfídiæ dispergénda, ipsa quoque descríptio terréni principátus osténdit: quóniam et in Romána república unus præfuísse descríbitur, et in Judǽæ regno per quartam partem plúrimi principabántur.

R. Egrediétur virga de radíce Jesse, et flos de radíce ejus ascéndet:
* Et erit justítia cíngulum lumbórum ejus, et fides cinctórium renum ejus.
V. Et requiéscet super eum spíritus Dómini: spíritus sapiéntiæ, et intelléctus: spíritus consílii, et fortitúdinis.
R. Et erit justítia cíngulum lumbórum ejus, et fides cinctórium renum ejus.


Lectio 2
Voce étenim nostri Redemptóris dícitur: Omne regnum in seípsum divisum desolábitur. Liquet ergo, quod ad finem regni Judǽa pervénerat, quæ tot régibus divisa subjacébat. Apte quoque non solum quibus régibus, sed étiam quibus sacerdótibus actum sit, demonstrátur: et quia illum Joánnes Baptísta prædicáret, qui simul Rex et Sacérdos exsísteret, Lucas Evangelísta prædicatiónis ejus témpora per regnum et sacerdótium designávit.

R. Radix Jesse, qui exsúrget judicáre gentes, in eum gentes sperábunt:
* Et erit nomen ejus benedíctum in sǽcula.
V. Super ipsum continébunt reges os suum, ipsum gentes deprecabúntur.
R. Et erit nomen ejus benedíctum in sǽcula.


Lectio 3
Et venit in omnem regiónem Jordánis, prǽdicans baptísmum pœniténtiæ in remissiónem peccatórum. Cunctis legéntibus liquet, quia Joánnes non solum baptísmum pœniténtiæ prædicávit, verum étiam quibúsdam dedit: sed tamen baptísmum suum in remissiónem peccatórum dare non pótuit. Remíssio étenim peccatórum in solo nobis baptísmo Christi tribúitur. Notándum ítaque, quod dícitur: Prǽdicans baptísmum pœniténtiæ in remissiónem peccatórum: quóniam baptísmum, quod peccáta sólveret, quia dare non póterat, prædicábat: ut sicut incarnátum Verbum Patris præcurrébat verbo prædicatiónis, ita baptísmum pœniténtiæ, quo peccáta solvúntur, præcúrreret suo baptísmate, quo peccáta solvi non possunt.

R. Veni, Dómine, et noli tardáre: reláxa facínora plebi tuæ,
* Et révoca dispérsos in terram suam.
V. Excíta, Dómine, poténtiam tuam, et veni, ut salvos fácias nos.
R. Et révoca dispérsos in terram suam.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Et révoca dispérsos in terram suam.


Introitus. Ps. 79, 4 et 2. Veni, et osténde nobis fáciem tuam, Dómine, qui sedes super Chérubim: et salvi érimus. Ps. ib., 2. Qui regis Israël, inténde: qui dedúcis, velut ovem, Joseph. ℣. Glória Patri.




Post Kýrie, eléison, dicitur: Orémus. Flectámus génua. ℞. Leváte.

Oratio. Deus, qui cónspicis, quia ex nostra pravitáte afflígimur: concéde propítius; ut ex tua visitatióne consolémur: Qui vivis.

Lectio Isaíæ Prophétæ. 
Is. 19, 20–22.
In diebus illis: Clamábunt ad Dóminum a facie tribulántis, et mittet eis salvatórem et propugnatórem, qui líberet eos. Et cognoscétur Dóminus ab Ægýpto, et cognóscent Ægýptii Dóminum in die illa: et colent eum in hóstiis et in munéribus: et vota vovébunt Dómino, et solvent. Et percútiet Dóminus Ægýptum plaga, et sanábit eam: et revertántur ad Dóminum, et placábitur eis, et sanábit eos Dóminus, Deus noster.

Graduale. Ps. 18, 7 et 2. A summo cœlo egréssio ejus: et occúrsus ejus usque ad summum ejus. ℣. Cœli enárrant glóriam Dei: et opera mánuum ejus annúntiat firmaméntum.




Orémus. Flectámus genua. ℞. Leváte.

Oratio. Concéde, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui sub peccáti jugo et vetústa servitúte deprímimur; exspectáta unigéniti Fílii tui nova nativitáte liberémur: Qui tecum vivit.

Lectio Isaíæ Prophétæ 
Is. 35, 1–7.
Hæc dicit Dóminus: Lætábitur desérta et ínvia, ei exsultábit solitúdo, et florébit quasi lílium. Gérminans germinábit, et exsultábit lætabúnda et laudans: glória Líbani data est ei: decor Carméli et Saron, ipsi vidébunt glóriam Dómini, et decórem Dei nostri. Confortáte manus dissolútas, et génua debília roboráte. Dícite pusillánimis: Confortámini, et nolíte timére: ecce, Deus vester ultiónem addúcet retributiónis: Deus ipse véniet, et salvábit vos. Tunc aperiéntur óculi cæcórum, et aures surdórum patébunt. Tunc sáliet sicut cervus claudus, et apérta erit lingua mutórum: quia scissæ sunt in desérto aquæ, et torréntes in solitúdine. Et quæ erat árida, erit in stagnum, et sítiens in fontes aquárum: ait Dóminus omnípotens.

Graduale. Ps. 18, 6 et 7. In sole pósuit tabernáculum suum: et ipse tamquam sponsus procédens de thálamo suo. ℣. A summo cœlo egréssio ejus: et occúrsus ejus usque ad summum ejus.




Orémus. Flectámus génua. ℞. Leváte.

Oratio. Indignos nos, quǽsumus, Dómine, fámulos tuos, quos actiónis própriæ culpa contrístat, unigéniti Fílii tui advéntu lætífica: Qui tecum vivit et regnat.

Lectio Isaíæ Prophétæ. 
Is. 40, 9–11.
Hæc dicit Dóminus: Super montem excélsum ascénde tu, qui evangelízas Sion: exálta in fortitúdine vocem tuam, qui evangelízas Jerúsalem: exálta, noli timére. Dic civitátibus Juda: Ecce, Deus vester: ecce, Dóminus Deus in fortitúdine véniet, et bráchium ejus dominábitur: ecce, merces ejus cum eo, et opus illíus coram illo. Sicut pastor gregem suum pascet: in bráchio suo congregábit agnos,
et in sinu suo levábit, Dóminus, Deus noster.

Graduale. Ps. 79, 20 et 3. Dómine, Deus virtútum, convérte nos: et osténde fáciem tuam, et salvi érimus. ℣. Excita, Dómine, poténtiam tuam, et veni, ut salvos fácias nos.




Orémus. Flectámus génua. ℞. Leváte.

Oratio. Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut Fílii tui ventúra sollémnitas et præséntis nobis vitæ remédia cónferat, et prǽmia ætérna concédat. Per eúndem Dóminum nostrum.

Lectio Isaíæ Prophétæ. 
Is. 45, 1–8.
Hæc dicit Dóminus christo meo Cyro, cujus apprehéndi déxteram, ut subjíciam ante fáciem ejus gentes, et dorsa regum vertam, et apériam coram eo jánuas, et portæ non claudéntur. Ego ante te ibo: et gloriósos terræ humiliábo: portas ǽreas cónteram, et vectes férreos confríngam. Et dabo tibi thesáuros abscónditos et arcána secretórum: ut scias, quia ego Dóminus, qui voco nomen tuum, Deus Israël. Propter servum meum Jacob, et Israël electum meum, et vocávi te nómine tuo: assimilávi te, et non cognovísti me. Ego Dóminus, et non est ámplius: extra me non est Deus: accínxi te, et non cognovísti me: ut sciant hi, qui ab ortu solis, et qui ab occidénte, quóniam absque me non est. Ego Dóminus, et non est alter, formans lucem et creans ténebras, fáciens pacem et creans malum: ego Dóminus faciens omnia hæc. Roráte, cœli, désuper, et nubes pluant justum: aperiátur terra, et gérminet Salvatórem: et justítia oriátur simul: ego Dóminus creávi eum.

Graduale. Ps. 79, 3, 2 et 3. Excita, Dómine, poténtiam tuam, et 
veni, ut salvos fácias nos. ℣. Qui regis Israël, inténde: qui dedúcis, velut ovem, Joseph: qui sedes super Chérubim, appáre coram Ephraim, Bénjamin, et Manásse.




Orémus. Flectámus génua. ℞. Leváte.

Oratio. Preces pópuli tui, quǽsumus, Dómine, cleménter exáudi: 
ut, qui juste pro peccátis nostris afflígimur, pietátis tuæ visitatióne consolémur: Qui vivis. 

Lectio Daniélis Prophétæ.
Dan. 3, 47–51.
In diebus illis: Angelus Dómini descéndit cum Azaría et sóciis ejus in fornácem: et excússit flammam ignis de fornáce, et fecit médium fornácis quasi ventum roris flantem. Flamma autem effundebátur super fornácem cúbitis quadragínta novem: et erúpit, et incéndit, quos répperit juxta fornácem de Chaldǽis, minístros regis, qui eam incendébant. Et non tétigit eos omníno ignis, neque contristavit, nec quidquam moléstia íntulit. Tunc hi tres quasi ex uno ore laudábant, et glorificábant, et benedicébant Deum in fornáce, dicéntes: 

Hymnus. 
Dan. ibid., 52–53.
Benedíctus es, Dómine, Deus patrum nostrórum. Et laudábilis et gloriósus in sǽcula. Et benedíctum nomen glóriæ tuæ, quod est sanctum. Et laudábile et gloriósum in sǽcula. Benedíctus es in templo sancto glóriæ tuæ. Et laudábilis et gloriósus in sǽcula. Benedíctus es super thronum sanctum regni tui. Et laudábilis et gloriósus in sǽcula. Benedíctus es super sceptrum divinitátis tuæ. Et laudábilis et gloriósus in sǽcula. Benedíctus es, qui sedes super Chérubim, íntuens abýssos. Et laudábilis et gloriósus in sǽcula. Benedíctus es, qui ámbulas super pennas ventórum et super undas maris. Et laudábilis et gloriósus in sǽcula. Benedícant te omnes Angeli et Sancti tui. Et laudent te et gloríficent in sǽcula.
Benedícant te cœli, terra, mare, et ómnia quæ in eis sunt. Et laudent te et gloríficent in sǽcula. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Et laudábili et glorióso in sǽcula. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper: et in sǽcula sæculórum. Amen. Et laudábili et glorióso in sǽcula. Benedíctus es, Dómine, Deus patrum nostrórum. Et laudábilis et gloriósus in sǽcula.




Hic dicitur ℣. Dóminus vobíscum, sine Flectámus génua. Orémus. 

Oratio. Deus, qui tribus púeris mitigásti flammas ignium: concéde propítius; ut nos fámulos tuos non exúrat flamma vitiórum. Per Dóminum nostrum.

Lectio Epístolæ beati Pauli Apostoli ad Thessalonicénses.
2 Thess. 2, 1–8.
Fratres: Rogámus vos per advéntum Dómini nostri Jesu Christi, et nostræ congregatiónis in ipsum: ut non cito moveámini a vestro sensu, neque terreámini, neque per spíritum, neque per sermónem, neque per epístolam tamquam per nos missam, quasi instet dies Dómini. Ne quis vos sedúcat ullo modo: quóniam nisi vénerit discéssio primum, et revelátus fuerit homo peccáti, fílius perditiónis, qui adversátur, et extóllitur supra omne, quod dícitur Deus aut quod cólitur, ita ut in templo Dei sédeat osténdens se, tamquam sit Deus. Non retinétis, quod, cum adhuc essem apud vos, hæc dicébam vobis? Et nunc quid detíneat, scitis, ut revelétur in suo témpore. Nam mystérium jam operátur iniquitátis: tantum ut, qui tenet nunc, téneat, donec de médio fiat. Et tunc revelábitur ille iníquus, quem Dóminus
Jesus interfíciet spíritu oris sui, et déstruet illustratióne advéntus sui.


Tractus. Ps. 79, 2–3. Qui regis Israël, inténde: qui dedúcis, velut ovem, Joseph. ℣. Qui sedes super Chérubim, appáre coram Ephraim, Bénjamin, et Manásse. ℣. Excita, Dómine, poténtiam tuam, et veni: ut salvos fácias nos.




✠ Sequéntia sancti Evangélii secundum Lucam. 
Luc. 3, 1–6.
Anno quintodécimo impérii Tibérii Cǽsaris, procuránte Póntio Piláto Judǽam, tetrárcha autem Galilǽæ Heróde, Philíppo autem fratre ejus tetrárcha Iturǽæ et Trachonítidis regionis, et Lysánia Abilínæ tetrárcha, sub princípibus sacerdotum Anna et Cáipha: factum est verbum Domini super Joannem, Zacharíæ filium, in deserto. Et venit in omnem regiónem Jordánis, prǽdicans baptísmum pæniténtiæ in remissiónem peccatórum, sicut scriptum est in libro sermónum Isaíæ Prophétæ: Vox clamántis in desérto: Paráte viam Dómini: rectas fácite sémitas ejus: omnis vallis implébitur: et omnis moris et collis humiliábitur: et erunt prava in dirécta, et áspera in vias planas: et vidébit omnis caro salutáre Dei.

Offertorium. Zach. 9, 9. Exsúlta satis, fília Sion, prǽdica, fília Jerúsalem: ecce, Rex tuus venit tibi sanctus et Salvátor.




Secreta. Sacrifíciis præséntibus, quǽsumus, Dómine, placátus inténde: ut et devotióni nostræ profíciant et salúti. Per Dóminum.

Communio. Ps. 18, 6–7. Exsultávit ut gigas ad curréndam viam: a summo cœlo egréssio ejus, et occúrsus ejus usque ad summum ejus.




Postcommunio. Quǽsumus, Dómine, Deus noster: ut sacrosáncta mystéria, quæ pro reparatiónis nostræ munímine contulísti; et præsens nobis remédium esse fácias et futúrum. Per Dóminum.

Returned just in time to turn on the live-stream of Vespers from Saint-Eugène. The libellum is here; the page that gives the O Sapientia and Magnificat is here. Father Durodié is the celebrant; Father Grodziski is in choir.

It hard to believe that we are nearing the final singing, until next year, of the Conditor alme siderum.

Cónditor alme síderum,
Ætérna lux credéntium,
Christe, Redémptor ómnium,
Exáudi preces súpplicum.

Qui cóndolens intéritu
Mortis períre sǽculum,
Salvásti mundum lánguidum,
Donans reis remédium,

Vergénte mundi véspere,
Uti sponsus de thálamo,
Egréssus honestíssima
Vírginis matris cláusula.

Cujus forti poténtiæ
Genu curvántur ómnia;
Cæléstia, terréstria
Nutu faténtur súbdita.

Te deprecámur, hágie,
Ventúre judex sǽculi,
Consérva nos in témpore
Hostis a telo pérfidi.

Laus, honor, virtus, glória,
Deo Patri, et Fílio,
Sancto simul Paráclito,
In sæculórum sǽcula.
Amen.

At Saint-Eugène, the Schola will repeat the O Sapientia at the end of the Magnificat and again after the Gloria Patri, following the traditional  practice in many places in Christian Europe, although not at Rome. 




The scrub jays and squirrels are hungry-- have just made my first distribution of peanuts this morning (I was out, I ate breakfast, Vespers came upon me suddenly since after three weeks yet again I forgot about it...)-- but it is evidently more important to squabble over another bird or squirrel getting a nut before 'I do' than to just look two inches to the left and pick up that one over there.

I purchased an air pistol, one that uses CO² as a propellant to puncture its victims with BBs, and used it for the first time on Tuesday, I think; perhaps Wednesday morning. Such a squawking of the birds! and there weren't any within at least twenty feet of the target area: I don't imagine I actually hit either of the rats I saw come out from beneath the deck but I certainly haven't seen any since those moments. None. Surely they have not decamped to less dangerous territory because of three BBs: they are, however, sufficiently intelligent not to show themselves in the daylight-- or when I can be seen through the window, anyway. 

Saw one just now run out to grab a peanut; my lack of targets is perhaps more to do with their grey fur (hair? one does say that their tails are 'hairless') that camouflages them and my bad eyesight than with anything else.

The video recording of Vespers.






LDVM


 


Comments