Hódie nobis de cælo pax vera descéndit...

And if we listen attentively and with devotion we can hear the heavenly melodies of the exultant choirs of angelic Hosts. And I hear a bit of wind and the clouds preparing to deliver their buckets of rain (all day long, the mages say-- it is just after 0600 but I will wait for Dawn before I resume my accustomed mockery of the professional tellers of the future). Maybe Saturday we will return to at least the 30s. We are at the 5th day within the Christmas Octave and it is the feast of Saint Thomas of Canterbury, Bishop and Martyr. 

Lectio 4
Thomas, Londíni in Anglia natus, Theobáldo succéssit Cantuariénsi epíscopo: et qui ántea in administrándo cancelláriæ múnere præcláre se gésserat, in episcopáli offício fortis et invíctus fuit. Cum enim Henrícus secúndus Angliæ rex, convocátis ad se epíscopis et procéribus regni, leges ferret utilitáti ac dignitáti ecclesiásticæ repugnántes, ádeo constánter óbstitit régiæ cupiditáti, ut neque pollicitatiónibus, neque terróribus de senténtia decédens, próxime conjíciendus in cárcerem clam recésserit. Inde propínqui ejus omnis ætátis ejécti, amíci, fautóres omnes, iis, quibus per ætátem licéret, jurejurándo adstríctis, univérsos Thomam aditúros, si fortásse miserábili suórum calamitátis aspéctu moverétur, qui a sancto propósito privátis incómmodis deterréri mínime potuísset. Non respéxit carnem aut sánguinem, neque ullus in eo humanitátis sensus offícii constántiam labefactávit.

R. Honéstum fecit illum Dóminus, et custodívit eum ab inimícis, et a seductóribus tutávit illum:
* Et dedit illi claritátem ætérnam.
V. Descendítque cum illo in fóveam, et in vínculis non derelíquit eum.
R. Et dedit illi claritátem ætérnam.


Lectio 5
Cóntulit ígitur se ad Alexándrum tértium Pontíficem, a quo benígne accéptus est: et inde proféctus, monáchis Pontiniacénsis monastérii, Cisterciénsis órdinis, ab eódem commendátus. Quod ut cognóvit Henrícus, missis ad convéntum fratrum Cisterciénsium minácibus lítteris, Thomam e Pontiníaco monastério exturbáre conátur. Quare vir sanctus, véritus ne sua causa mali áliquid Cisterciénsis família paterétur, sponte discéssit, et Ludovícum Gálliæ regem ejus invitátu convénit; ubi támdiu fuit, quoad, Pontífice máximo et ipso rege agéntibus, ab exsílio, summa totíus regnis gratulatióne revocátur. Quid dum boni pastóris offícium secúrus exséquitur, ecce calumniatóres ad regem déferunt, eum multa contra regnum et públicam quiétem molíri, ut proptérea sǽpius conquererétur rex, se in suo regno cum uno sacerdóte pacem habére non posse.

R. Desidérium ánimæ ejus tribuísti ei Dómine,
* Et voluntáte labiórum ejus non fraudásti eum.
V. Quóniam prævenísti eum in benedictiónibus dulcédinis: posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso.
R. Et voluntáte labiórum ejus non fraudásti eum.


Lectio 6
Ex qua regis voce nefárii satéllites sperántes grátum se regi factúros, si Thomam e médio tóllerent, clam conveniéntes Cantuáriam, epíscopum in templo vespertínis horis óperam dántem aggrediúntur. Qui cléricis templi áditus præclúdere conántibus accúrrens, óstium apéruit, illis usus verbis ad suos: Non est Dei Ecclésia custodiénda more castrórum; et ego pro Ecclésia Dei libénter mortem subíbo. Tum ad mílites: Vos Dei jussu cavéte, ne cuípiam meórum noceátis. Deínde fléxis génibus, Deo, beátæ Maríæ, sancto Dionýsio et réliquis Sanctis ejus ecclésiæ patrónis, Ecclésiam et seípsum comméndans, sacrum caput eádem constántia, qua iniquíssimi regis légibus restíterat, ímpio ferro præcidéndum óbtulit, quarto Kaléndas Januárii, anno Dómini millésimo centésimo septuagésimo primo: cujus cérebro respérsum est totíus templi paviméntum. Quem multis póstea illústrem miráculis idem Alexánder Póntifex rétulit in Sanctórum númerum.

R. Stola jucunditátis índuit eum Dóminus:
* Et corónam pulchritúdinis pósuit super caput ejus.
V. Cibávit illum Dóminus pane vitæ et intelléctus: et aqua sapiéntiæ salutáris potávit illum.
R. Et corónam pulchritúdinis pósuit super caput ejus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Et corónam pulchritúdinis pósuit super caput ejus.

Among the Benedictines, the Mass Puer natus est is sung i.e. the Office is of the Octave with commemoration of Saint Thomas rather than the other way around, as it were, in the Roman. 

I've been contemplating a move to the 'monastic rite', the Office as it is celebrated by the Benedictines and others, according to the Rule of Saint Benedict; but I expect that this is something I will continue to ponder... perhaps until Advent. The two or three other times I've done this for a few or some months I've begun at Advent.

M. l'Abbé Grodziski is celebrating Holy Mass at Saint-Eugène this morning. And he is saying the Puer natus est, too, which must be how the Ioannes XXIII arrangement arranges; as (having checked, tsk) is indeed the case. Up to 1960, the Mass was Gaudeamus. One can read the Mass Puer natus est here; am not, at this late hour of the morning, going to copy it here. 

Introitus. Gaudeámus omnes in Dómino, diem festum celebrántes sub honóre beáti Thomæ Mártyris: de cujus passióne gaudent Angeli et colláudant Fílium Dei. Ps. 32, 1. Exsultáte, justi, in Dómino: rectos decet collaudátio. ℣. Glória Patri.





Oratio. Deus, pro cujus Ecclésia gloriósus Póntifex Thomas gládiis impiórum occúbuit: præsta, quǽsumus; ut omnes, qui ejus implórant auxílium, petitiónis suæ salutárem consequántur efféctum. Per Dóminum.

Oratio. de Octava Nativitatis. Concéde, quǽsumus, omnípotens Deus: ut nos Unigéniti tui nova per carnem Natívitas líberet; quos sub peccáti jugo vetústa sérvitus tenet. Per eúndem Dóminum nostrum.

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Hebrǽos.
Hebr. 5, 1-6.

Fratres: Omnis póntifex ex homínibus assúmptus, pro homínibus constitúitur in iis, quæ sunt ad Deum: ut ófferat dona, et sacrifícia pro peccátis: qui condolére possit iis, qui ígnorant et errant: quóniam et ipse circúmdatus est infirmitáte: et proptérea debet, quemádmodum pro pópulo, ita étiam et pro semetípso offérre pro peccátis. Nec quisquam sumit sibi honórem, sed qui vocátur a Deo, tamquam Aaron. Sic et Christus non semetípsum clarificávit, ut Póntifex fíeret: sed qui locútus est ad eum: Fílius meus es tu, ego hódie génui te. Quemádmodum et in álio loco dicit: Tu es sacérdos in ætérnum, secúndum órdinem Melchísedech.

Graduale. Eccli. 44, 16. Ecce sacérdos magnus, qui in diébus suis plácuit Deo. ℣. Ib., 20. Non est invéntus símilis illi, qui conserváret legem Excélsi.




Allelúja, allelúja, ℣. Joann. 10, 14. Ego sum pastor bonus: et cognósco oves meas, et cognóscunt me meæ. Allelúja.




✠ Sequéntia sancti Evangélii secundum Joannem
Joann. 10, 11-16.

In illo témpore: Dixit Jesus pharisǽis: Ego sum pastor bonus. Bonus pastor ánimam suam dat pro óvibus suis. Mercennárius autem, et qui non est pastor, cujus non sunt oves própriæ, videt lupum veniéntem, et dimíttit oves et fugit: et lupus rapit et dispérgit oves; mercennárius autem fugit, quia mercennárius est et non pértinet ad eum de óvibus. Ego sum pastor bonus: et cognósco meas et cognóscunt me meæ. Sicut novit me Pater, et ego agnósco Patrem, et ánimam meam pono pro óvibus meis. Et álias oves hábeo, quæ non sunt ex hoc ovíli: et illas opórtet me addúcere, et vocem meam áudient, et fiet unum ovíle et unus pastor.

Offertorium. Ps. 20, 4-5. Posuísti, Dómine, in capite ejus corónam de lápide pretióso: vitam pétiit a te, et tribuísti ei, allelúja.





Secreta. Múnera tibi, Dómine, dicáta sanctífica: et, intercedénte beáto Thoma Mártyre tuo atque Pontífice, per éadem nos placátus inténde. Per Dóminum.

Secreta. de Octava Nativitatis. Obláta, Dómine, múnera, nova Unigéniti tui Nativitáte sanctífica: nosque a peccatórum nostrórum máculis emúnda. Per eúndem Dóminum.

Communio. Joann. 10, 14. Ego sum pastor bonus: et cognósco oves meas, et cognóscunt me meæ.




Postcommunio. Hæc nos commúnio, Dómine, purget a crímine: et, intercedénte beáto Thoma Mártyre tuo atque Pontífice, cœléstis remédii fáciat esse consórtes. Per Dóminum nostrum.

Postcommunio. de 
Octava Nativitatis. Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut natus hódie Salvátor mundi, sicut divínæ nobis generatiónis est auctor; ita et immortalitátis sit ipse largítor: Qui tecum vivit et regnat.


LDVM



Die Va infra Octavam Nativitatis Domini, Die IVa infra Octavam Sancti Stephani Protomartyris, Die IIIa infra Octavam Sancti Ioannis Apostoli et Evangelistae

Comments