Ne timeas, Maria: invenisti enim gratiam apud Dominum: ecce concipies in utero, et paries filium, et vocabitur Altissimi filius.
Lectio 1De Isaía ProphétaIsa 33:1-2Væ qui prædáris, nonne et ipse prædáberis? et qui spérnis, nonne et ipse spernéris? cum consummáveris deprædatiónem, deprædáberis: cum fatigátus desíeris contémnere, contemnéris.Dómine, miserére nostri, te enim exspectávimus: esto brácchium nostrum in mane, et salus nostra in témpore tribulatiónis.
R. Egrediétur Dóminus, et præliábitur contra gentes:
* Et stabunt pedes ejus supra montes olivárum ad Oriéntem.
V. Et elevábitur supra omnes colles, et fluent ad eum omnes gentes.
R. Et stabunt pedes ejus supra montes olivárum ad Oriéntem.
Lectio 2Isa 33:3-6A voce Angeli fugérunt pópuli, et ab exaltatióne tua dispérsæ sunt gentes.Et congregabúntur spólia vestra sicut collígitur bruchus, velut cum fossæ plenæ fúerint de eo.Magnificátus est Dóminus, quóniam habitávit in excélso: implévit Sion judício et justítia.Et erit fides in tempóribus tuis: divítiæ salútis, sapiéntia, et sciéntia: timor Dómini ipse est thesáurus ejus.
R. Præcúrsor pro nobis ingréditur Agnus sine mácula,
* Secúndum órdinem Melchísedech Póntifex factus in ætérnum et in sǽculum sǽculi.
V. Ipse est rex justítiæ, cujus generátio non habet finem.
R. Secúndum órdinem Melchísedech Póntifex factus in ætérnum et in sǽculum sǽculi.
Lectio 3Isa 33:14-17Contérriti sunt in Sion peccatóres, possédit tremor hypócritas. Quis póterit habitáre de vobis cum igne devoránte? quis habitábit ex vobis cum ardóribus sempitérnis?Qui ámbulat in justítiis, et lóquitur veritátem, qui próicit avarítiam ex calúmnia, et éxcutit manus suas ab omni múnere, qui óbturat aures suas ne áudiat sánguinem, et claudit óculos suos ne vídeat malum.Iste in excélsis habitábit muniménta saxórum sublímitas ejus: panis ei datus est, aquæ ejus fidéles sunt.Regem in décore suo vidébunt óculi ejus, cernent terram de longe.
R. Vidébunt gentes justum tuum, et cuncti reges ínclitum tuum:
* Et vocábitur tibi nomen novum, quod os Dómini nominávit.
V. Et eris coróna glóriæ in manu Dómini, et diadéma regni in manu Dei tui.
R. Et vocábitur tibi nomen novum, quod os Dómini nominávit.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Et vocábitur tibi nomen novum, quod os Dómini nominávit.
I think that I will send any interested readers to Sunday's post for the chants of the proper.
Pater Thomas SJ is returned as celebrant today. In these days when there is such a grave scandal in the life of the Society (and I refer to the sordid case of Pater Rupnik and its obfuscation by the superiors of the Society), taken together with the existing scandal of Jesuit apostasy, it is necessary to affirm yet again that there are many, many Jesuits who remain faithful to the True Faith, who remain obedient sons of Holy Mother Church, and who persevere in their observance of their vows of religion. Woe to those who have befouled the Holy Name!
Introitus. Phil. 4, 4–6. Gaudéte in Dómino semper: íterum dico, gaudéte. Modéstia vestra nota sit ómnibus homínibus: Dóminus enim prope est. Nihil sollíciti sitis: sed in omni oratióne petitiónes vestræ innotéscant apud Deum. Ps. 84, 2. Benedixísti, Dómine, terram tuam: avertísti captivitátem Jacob. ℣. Glória Patri.
Oratio. Aurem tuam, quǽsumus, Dómine, précibus nostris accómmoda: et mentis nostræ ténebras, grátia tuæ visitationis illustra: Qui vivis.
Lectio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Philippénses
Philipp. 4, 4–7.
Fratres: Gaudéte in Dómino semper: íterum dico, gaudéte. Modéstia vestra nota sit ómnibus homínibus: Dóminus prope est. Nihil sollíciti sitis: sed in omni oratióne et obsecratióne, cum gratiárum actióne, petitiónes vestræ innotéscant apud Deum. Et pax Dei, quæ exsúperat omnem sensum, custódiat corda vestra et intellegéntias vestras, in Christo Jesu, Dómino nostro.
Graduale Ps. 79, 2, 3 et 2. Qui sedes, Dómine, super Chérubim, éxcita poténtiam tuam, et veni. ℣. Qui regis Israël, inténde: qui dedúcis, velut ovem, Joseph.
Allelúja, allelúja, ℣. Excita, Dómine, potentiam tuam, et veni, ut salvos fácias nos. Allelúja.
✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem
Joann, l, 19–28
Secreta. Devotiónis nostræ tibi, quǽsumus, Dómine, hóstia júgiter immolétur: quæ et sacri péragat institúta mystérii, et salutáre tuum in nobis mirabíliter operétur. Per Dóminum.
Communio. Is. 35, 4. Dícite: pusillánimes, confortámini et nolíte timére: ecce, Deus noster véniet et salvábit nos.
Postcommunio. Implorámus, Dómine, cleméntiam tuam: ut hæc divína subsídia, a vítiis expiátos, ad festa ventúra nos prǽparent. Per Dóminum.

In illo tempore: Misérunt Judǽi ab Jerosólymis sacerdótes et levítas ad Joánnem, ut interrogárent eum: Tu quis es? Et conféssus est, et non negávit: et conféssus est: Quia non sum ego Christus. Et interrogavérunt eum: Quid ergo? Elías es tu? Et dixit: Non sum. Prophéta es tu? Et respondit: Non. Dixérunt ergo ei: Quis es, ut respónsum demus his, qui misérunt nos? Quid dicis de te ipso? Ait: Ego vox clamántis in desérto: Dirígite viam Dómini, sicut dixit Isaías Prophéta. Et qui missi fúerant, erant ex pharisǽis. Et interrogavérunt eum, et dixérunt ei: Quid ergo baptízas, si tu non es Christus, neque Elías, neque Prophéta? Respóndit eis Joánnes, dicens: Ego baptízo in aqua: médius autem vestrum stetit, quem vos nescítis. Ipse est, qui post me ventúrus est, qui ante me factus est: cujus ego non sum dignus ut solvam ejus corrígiam calceaménti. Hæc in Bethánia facta sunt trans Jordánem, ubi erat Joánnes baptízans.
Offertorium. Ps. 84, 2. Benedixísti, Dómine, terram tuam: avertísti captivitátem Jacob: remisísti iniquitatem plebis tuæ.
Secreta. Devotiónis nostræ tibi, quǽsumus, Dómine, hóstia júgiter immolétur: quæ et sacri péragat institúta mystérii, et salutáre tuum in nobis mirabíliter operétur. Per Dóminum.
Communio. Is. 35, 4. Dícite: pusillánimes, confortámini et nolíte timére: ecce, Deus noster véniet et salvábit nos.
Postcommunio. Implorámus, Dómine, cleméntiam tuam: ut hæc divína subsídia, a vítiis expiátos, ad festa ventúra nos prǽparent. Per Dóminum.
LDVM
Comments
Post a Comment