Ecce véniet Dóminus, Sanctus Israël, corónam regni habens in cápite suo...

Today is the Friday in the Second Week of Advent, or, being stubborn and backwardist, the second day within the Octave of the Immaculate Conception. The lessons at Matins today.

Lectio 1
De Isaía Prophéta
Isa 24:1-3
Ecce Dóminus dissipábit terram, et nudábit eam, et áffliget fáciem ejus, et dispérget habitatóres ejus.
Et erit sicut pópulus, sic sacérdos: et sicut servus, sic dóminus ejus: sicut ancílla, sic dómina ejus: sicut emens, sic ille qui véndit: sicut fœnerátor, sic is qui mutúum áccipit: sicut qui répetit, sic qui debet.
Dissipatióne dissipábitur terra, et direptióne prædábitur. Dóminus enim locútus est verbum hoc.

R. Ecce véniet Dóminus, protéctor noster, Sanctus Israël,
* Corónam regni habens in cápite suo.
V. Et dominábitur a mari usque ad mare, et a flúmine usque ad términos orbis terrárum.
R. Corónam regni habens in cápite suo.


Lectio 2
Isa 24:4-6
Luxit et deflúxit terra, et infirmáta est: deflúxit orbis, infirmáta est altitúdo pópuli terræ.
Et terra infécta est ab habitatóribus suis: quia transgréssi sunt leges, mutavérunt jus, dissipavérunt fœdus sempitérnum.
Propter hoc maledíctio vorábit terram, et peccábunt habitatóres ejus: ideóque insánient cultóres ejus, et relinquéntur hómines pauci.

R. Sicut mater consolátur fílios suos, ita consolábor vos, dicit Dóminus: et de Jerúsalem civitáte quam elégi, véniet vobis auxílium:
* Et vidébitis et gaudébit cor vestrum.
V. Dabo in Sion salútem, et in Jerúsalem glóriam meam.
R. Et vidébitis et gaudébit cor vestrum.


Lectio 3
Isa 24:7-16
Luxit vindémia, infirmáta est vitis, ingemuérunt omnes qui lætabántur corde.
Cessávit gáudium tympanórum, quiévit sónitus lætántium, contícuit dulcédo cítharæ.
Cum cántico non bibent vinum, amára erit pótio bibéntibus illam.
Attríta est cívitas vanitátis, clausa est omnis domus, nullo introëúnte.
Clamor erit super vino in platéis: desérta est omnis lætítia: translátum est gáudium terræ.
Relícta est in urbe solitudo, et calámitas ópprimet portas.
Quia hæc erunt in médio terræ, in médio populórum: quómodo si paucæ olívæ, quæ remansérunt, excutiántur ex ólea: et racémi, cum fúerit fínita vindémia.
Hi levábunt vocem suam, atque laudábunt: cum glorificátus fúerit Dóminus, hínnient de mari.
Propter hoc in doctrínis glorificáte Dóminum, in ínsulis maris nomen Dómini Dei Israël.
A fínibus terræ laudes audívimus, glóriam justi.

R. Jerúsalem, plantábis víneam in móntibus tuis: exsultábis, quóniam dies Dómini véniet: surge, Sion, convértere ad Dóminum Deum tuum: gaude et lætáre, Jacob:
* Quia de médio géntium Salvátor tuus véniet.
V. Exsúlta satis, fília Sion: júbila, fília Jerúsalem.
R. Quia de médio géntium Salvátor tuus véniet.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Quia de médio géntium Salvátor tuus véniet.

Sunday's Mass, Populus Sion, follows; I will add the Mass of Our Lady's Immaculate Conception after, but later. Have to go out to the supermarket this morning. 

Will note here that Blessed Ildefonso Schuster OSB appears to have ignored the saints of December prior to Christmas in his Sacramentary-- volume five ends with the saints of November and volume one, after much introductory matter, begins with the Advent Sundays and proceeds via the Ember Days to Christmas; it is more likely that his English language editors and translators have suffered an oversight. On the other hand, it is, to my mind, a rather disorganised work, so perhaps December's pre-Nativity saints will eventually show up somewhere. Am well aware that my meanderings here at In Cinere et Cilicio are scarcely the acme of well-organised exposition, ha.




Introitus. Is. 30, 30. Pópulus Sion, ecce, Dóminus véniet ad salvándas gentes: et audítam fáciet Dóminus glóriam vocis suæ in lætítia cordis vestri. Ps. 79, 2. Qui regis Israël, inténde: qui dedúcis, velut ovem, Joseph. ℣. Glória Patri.

Oratio. Excita, Dómine, corda nostra ad præparándas Unigéniti tui vias: ut, per ejus advéntum, purificátis tibi méntibus servíre mereámur: Qui tecum.

Lectio Epístolæ beáti Pauli Apostoli ad Romános.
Rom. 15, 4-13.

Fratres: Quæcúmque scripta sunt, ad nostram doctrínam scripta sunt: ut per patiéntiam et consolatiónem Scripturárum spem habeámus. Deus autem patiéntiæ et solácii det vobis idípsum sápere in altérutrum secúndum Jesum Christum: ut unánimes, uno ore honorificétis Deum et Patrem Dómini nostri Jesu Christi. Propter quod suscípite ínvicem, sicut et Christus suscépit vos in honórem Dei. Dico enim Christum Jesum minístrum fuísse circumcisiónis propter veritátem Dei, ad confirmándas promissiónes patrum: gentes autem super misericórdia honoráre Deum, sicut scriptum est: Proptérea confitébor tibi in géntibus, Dómine, et nómini tuo cantábo. Et íterum dicit: Lætámini, gentes, cum plebe ejus. Et iterum: Laudáte, omnes gentes, Dóminum: et magnificáte eum, omnes pópuli. Et rursus Isaías ait: Erit radix Jesse, et qui exsúrget régere gentes, in eum gentes sperábunt. Deus autem spei répleat vos omni gáudio et pace in credéndo: ut abundétis in spe et virtúte Spíritus Sancti.

Graduale. Ps. 49, 2-3 e.t 5. Ex Sion species decóris ejus: Deus maniféste véniet, ℣. Congregáta illi sanctos ejus, qui ordinavérunt testaméntum ejus super sacrifícia.


Allelúja, allelúja, ℣. Ps. 121, 1. Lætátus sum in his, quæ dicta sunt mihi: in domum Dómini íbimus. Allelúja.

✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth, 11, 2–10

In illo tempore: Cum audísset Joánnes in vínculis ópera Christi, mittens duos de discípulis suis, ait illi: Tu es, qui ventúrus es, an alium exspectámus? Et respóndens Jesus, ait illis: Eúntes renuntiáte Joánni, quæ audístis et vidístis. Cæci vident, claudi ámbulant, leprósi mundántur, surdi áudiunt, mórtui resúrgunt, páuperes evangelizántur: et beátus est, qui non fúerit scandalizátus in me. Illis autem abeúntibus, cœpit Jesus dícere ad turbas de Joánne: Quid exístis in desértum vidére? arúndinem vento agitátam? Sed quid exístis videre? hóminem móllibus vestitum? Ecce, qui móllibus vestiúntur, in domibus regum sunt. Sed quid exístis vidére? Prophétam? Etiam dico vobis, et plus quam Prophétam. Hic est enim, de quo scriptum est: Ecce, ego mitto Angelum meum ante fáciem tuam, qui præparábit viam tuam ante te.

Offertorium. Ps. 84, 7–8. Deus, tu convérsus vivificábis nos, et plebs tua lætábitur in te: osténde nobis, Dómine, misericórdiam tuam, et salutáre tuum da nobis.

Secreta. Placáre, quǽsumus, Dómine, humilitátis nostræ précibus et hóstiis: et, ubi nulla suppétunt suffrágia meritórum, tuis nobis succúrre præsídiis. Per Dóminum.

Communio. Bar. 5, 5; 4, 36. Jerúsalem, surge et sta in excélso, ei vide jucunditátem, quæ véniet tibi a Deo tuo.

Postcommunio. Repléti cibo spirituális alimóniæ, súpplices te, Dómine, deprecámur: ut, hujus participatióne mystérii, dóceas nos terréna despícere et amáre cœléstia. Per Dóminum.


LDVM



Comments