Rationale divinorum officiorum, 6,14.
[pdf latina 436, pdf gallicana 241]
Gregory DiPippo presents this chapter at New Liturgical Movement this morning; he prudently let a couple of Durandus's scholastic flourishes remain in their Latin. 'Scilicet essentialiter, praesentialiter, et potentialiter', indeed.
Summa 1. Dominica intra octavam Natalis Domini quod fiat officium. Et ejus expositio, num. 3. 4. 2. Silentium est triplex. 5. Christus positus in signum tripliciter.
1. In dominica quae intercedit intra octavam Natalis Domini cantatur de Nativitate Domini; unde Introitus Missae est: Dum medium silentium tenerent omnia, etc. (Sap 18).
2. Est triplex silentium, scilicet ignorantiae, desperationis, et gloriae. Silentium ignorantiae fuit ante legem, quia ignorabant peccata sua, et ideo non clamabant ad Dominum; nam regnavit mors ab Adam usque ad Moysen (Rom 5). Postquam autem lex data est ad cognitionem peccati multo tempore servaverunt legem. Ad ultimum vero desperaverunt, quando scilicet: Omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt (Psalm 13), tunc fuit silentium desperationis. Postquam autem venit Christus, ruptum est silentium, unde clamant omnes laudes Dei. Silentium gloriae veniet, quando impletum erit totum desiderium nostrum. In silentio desperationis veniet Dominus, ut ei attribuatur salus humani generis, qui est verus medicus. Et hoc est quod dicit: Dum medium silentium.
labiis tuis (Psalm 44). Gratia, quia nunquam sic locutus est homo, diffusa est inquam, quia fuit lex clementiae in lingua ejus (Prov ult.), ut cum dixit: Mulier .... nemo te condemnavit. ... nec ego te condemnabo. Vade, et jam amplius noli peccare (Ioan 6). Evangelium : Erat Joseph (Luc 2) similiter ad nativitatem pertinet quantum ad principium, licet et ad aliud pertineat. Erat pater ejus, scilicet putativus, et mater mirantes super his, quae dicebatur de illo (Luc 2), scilicet a pastoribus.
4. Sequitur in Evangelio prophetia Symeonis: Ecce positus est hic in ruinam, scilicet infidelium, et in resurrectionem multorum, scilicet fidelium, et in signum, idest in signationem, cui contradicetur (Luc 2), quasi dicat: Si in viridi hoc faciunt, in arido, quid fiet? (Luc 23), vel in signum, idest in ostensionem, quia per humilitatem et paupertatem itur in paradisum, vel in signum, idest in signaculum; unde Joan. c. 6: Hunc Pater signavit, et misit in mundum, ut eo signaremur; et Aggeus: Et ponam te quasi in signaculum, quia elegi te (Agg 2). Et in Canticis: Pone me ut signaculum super cor tuum, etc. (Cant 8).
5. Positus est ergo Christus in signum tripliciter, scilicet in significationem, in ostensionem, et sigpaculum. Rursus hoc officium: Dum medium, etc., vox est primitivae Ecclesiae in qua recolit Domini nativitatem, cujus fructum praedicat in Epistola, quia de servitute transivimus ad adoptionem, per ipsum commendat, secundum sapientiam in Evangelio,ubi dicitur: Puer crescebat et con fortabatur, plenus sapientia (Luc 2); secundum potentiam in Alleluja, Dominus regnavit; et in Offerenda: Dominus enim firmavit, secundum pulchritudinem. In Graduali: Speciosus forma; in Postcommunione vero: Tollite puerum, tempus fugae vocatur, quo descendit Dominus in Ægyptum, et mystice respicit ad gentilitatis adoptionem, quia Dominus de Judaea transivit ad gentes ut eas adoptaret haeredes.
Am going to put M Barthélemy's French version here, rather than add it number by number after the corresponding Latin, both because it saves me a lot of time fussing with the text as it is displayed and, being realistic, because it's not really very likely that I'm going to make an English version fit for publication here: I read, and fuss a bit over this or that passage the Latin of which I find odd, and by then my attention is ready to move on to something else. Eh.
LDVM
Comments
Post a Comment