And it still sounds like 'night', based on the automobile traffic I could hear before the organ announced the entry of the clergy and the Schola Sainte-C. began singing Dominus regnavit of Jean-Joseph Cassanéa de
Mondonville (1711-1772), maître de la Chapelle royale at Versailles, at any rate; and now the Asperges.
Communio. Prov. 11,11. In benedictióne * justórum exaltábitur cívitas, et nomen eórum vivet in generatiónem.
Introitus. Ps 95,3-5 et 1. Annunciate * inter gentes quóniam omnes dii géntium dæmónia, Dóminus autem cœlos fecit. Ps. Cantáte Dóminum cánticum novum : * cantáte Dómino omnis terra. – V/. Glória Patri.
And then begins the Kyrie of the Messe royale of Henry du Mont, followed by his Gloria. The Schola sounds quite splendid this morning, whether because of their great skill and beautiful voices or because of the excellence of the du Mont or perhaps because I haven't heard them or this in months, who can tell?
Secreta. Glóriam tibi, Dómine, et lætítiam nobis salutáris tui reddat sacrifícium solémne, quod tibi hac sacra die offérimus, gaudéntes & congratulántes sanctis Martyribus tuis, quibus gáudium fuit immolári supra sacrifícium et obséquium fídei nostræ. Per Dóminum.
Praefatio Sanctorum Dionysii et Sociorum. Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere : Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus : Qui nos secúndum misericórdiam tuam magnam, de ténebris ad lucem vocáre dignátus es, et de potestáte sátanæ eréptos, in fílios adoptiónis assúmere. Tua enim, Dómine, misericórdia tua grátia, verbum fídei in nobis Mártyrum tuórum labóre seminátum est, et sánguine fœcundátum. Nunc ergo, Pater sancte, confírma hoc quod operátus es in nobis, et gregem istum ; quem Fílio tuo donásti, consérva tuæ virtútis auxílio : ut sanctificátum in veritáte, perféctum in unitáte, consummáre dignéris in glória ; per eúmdem Christum Dóminum nostrum, per quem majestátem tuam treméntes adórant Angeli et omnes Spirítuum cæléstium chori sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti júbeas deprecámur, súpplici confessióne dicéntes...
Collecta. Deus, qui hodiérna die beátum Dionysium Mártyrem tuum atque Pontíficem virtúte constántiæ in passióne roborásti, quique illi, ad prædicándum géntibus glóriam tuam, Rústicum et Eleuthérium sociáre dignátus es : tribue nobis, quæsumus ; ex eórum imitatióne pro amóre tuo próspera mundi despícere, et nulla ejus advérsa formidáre. Per Dóminum.
Dirigat corda nostras, quæsumus, Dómine, tuæ miseratiónis opératio : quia tibi sine te placére non póssumus. Per Dóminum.
Offertorium. I Thessalonians 2,8. Tradídimus * vobis non solum Evangélium Dei, sed étiam ánimas nostras : quóniam caríssimi nobis facti estis.
Lectio Actuum Apostolum Act. 17,22-34 In diébus illis : Stans Paulus in médio Areopági, ait : Viri Atheniénses, per ómnia quasi superstitiosióres vos vídeo. Prætériens enim et videns simulácra vestra, invéni et aram, in qua scriptum erat : Ignóto Deo. Quod ergo ignorántes cólitis, hoc ego annúntio vobis. Deus, qui fecit mundum et ómnia, quæ in eo sunt, hic cæli et terræ cum sit Dóminus, non in manufáctis templis hábitat, nec mánibus humánis cólitur índigens áliquo, cum ipse det ómnibus vitam et inspiratiónem et ómnia : fecítque ex uno omne genus hóminum inhabitáre super univérsam fáciem terræ, defíniens statúta témpora et términos habitatiónis eórum, quaerere Deum, si forte attréctent eum aut invéniant, quamvis non longe sit ab unoquóque nostrum. In ipso enim vívimus et movémur et sumus : sicut et quidam vestrórum poëtárum dixérunt : Ipsíus enim et genus sumus. Genus ergo cum simus Dei, non debémus æstimáre auro aut argénto aut lápidi, sculptúræ artis et cogitatiónis hóminis Divínum esse símile. Et témpora quidem huius ignorántia despíciens Deus, nunc annúntiat homínibus, ut omnes úbique poeniténtiam agant, eo quod státuit diem, in quo iudicatúrus est orbem in æquitáte, in viro, in quo státuit, fidem præbens ómnibus, súscitans eum a mórtuis. Cum audíssent autem resurrectiónem mortuórum, quidam quidem irridébant, quidam vero dixérunt : Audiámus te de hoc íterum. Sic Paulus exívit de médio eórum. Quidam vero viri adhæréntes ei, credidérunt : in quibus et Dionýsius Areopagíta, et múlier nómine Dámaris, et álii cum eis.
Graduale. II Corinthians 1,14 et I Corinthians 9,1 & 4,15 Glória * vestra sumus, sicut et vos nostra, in die Dómini nostri Jesu Christi. – V/. Opus meum vos estis in Dómino ; nam in Christo Jesu per Evangélium * ego vos génui.
+ Sequentia Sancti Evangelii secundum Marcum Marc. 16,16-18. In illo témpore : Dixit Jesus discípulis suis : Eúntes in mundum univérsum, prædicáte Evangélium omni creatúræ. Qui credíderit et baptizátus fúerit, salvus erit ; qui vero non credíderit, condemnábitur. Signa autem eos, qui credíderint, hæc sequéntur : In nómine meo dæmónia ejícient : linguis loquéntur novis : serpéntes tollent : et si mortíferum quid bíberint, non eis nocébit : super ægros manus impónent, et bene habébunt.
Graduale. II Corinthians 1,14 et I Corinthians 9,1 & 4,15 Glória * vestra sumus, sicut et vos nostra, in die Dómini nostri Jesu Christi. – V/. Opus meum vos estis in Dómino ; nam in Christo Jesu per Evangélium * ego vos génui.
Allelúia, allelúia. V/. Beátus vir sanctus Dionysius, urbis Parisiénsis epíscopus, martyrii corónam méruit, quem suscepérunt Angeli atque Archángeli, Throni, Dominatiónes * et Virtútes.
Prosa seu sequentia. attributed to Robert II le Pieux Roi des Francs m. 1031
Gaude prole, Græcia,Gloriétur GálliaPatre Dionysio.Exsúltet ubériusFelíci ParísiusIllústris martyrio.Dies festus ágiturQuo trium recóliturMártyrum victóriaQuorum patrocínioTota gaudet régio,Regni stat poténtia.Juxta patrem pósiti,Bellatóres ínclyti,Digni sunt memória.Sed illum præcípueRécolit assídueRegális Ecclésia.Hic a summo PræsuleDiréctus in Gálliam,Non gentis incrédulæVerétur insániam.Gallórum ApóstolusVénerat Lutétiam,Quam tenébat súbdolusHostis velut própriam.Hic constrúcto Christo templo,Verbo docet et exémplo,Corúscat miráculis.Turba credit, error cedit,Fides crescit, et claréscitNomen tanti præsulis.His audítis, fit insánusImperátor inhumánus,Mittítque Fescénnium,Qui pastórem animárum,Fide, vita, signis clarum,Trahat ad supplícium.Infliguntur seni pœnæ,Flagra, carcer, et caténæ ;Invícta sed constántiaTorménta vincit ómnia.Recordátus emensórum,Fortis athléta, labórum,Per nova gandens prælia,Ætérna quærit præmia.Immolati vir beátusAgni carne saginátus,Et præsénti roborátus,Ad certámen númine.Quam sermóne prædicávit,Mille signis quam probávit,Hanc signáre festinávitFuso fidem sánguine.Prodit Martyr conflictúrus :Sub secúri stat secúrus ;Ferit lictorSicque victorConsummátur gládio.Se cadáver mox erexit ;Truncus truncum caput vexit ;Quod feréntem huc diréxitAngelórum légio.Tam præclára pássioRépleat nos gáudio.Amen. Allelúia.
And the du Mont Credo.
During the incensing of the altar, and clerics, and people, the Laudes regiae will be sung.
Deus, qui nos per hujus sacrifícii vénéranda commércia, uníus summæ divinitátis participes éfficis : præsta, quæsumus ; ut, sicut tuam cognóscimus veritátem, sic eam dignis móribus assequámur. Per Dóminum.
The du Mont Sanctus. The new O salutaris Hostia by Augustin D'Oliveira at the Elevation. And before the proper Communion antiphon, the Schola is singing the Magnificat with this ancient antiphon for the feast.
Antiphona. Benedícat nos Deus Pater, custódiat nos Jesus Christus, illúminet nos Spíritus Sanctus ómnibus diebus vitæ nostræ confírmet nos virtus Christi, intercedéntibus sanctíssimi Dionysio, Rústico et Eleuthério : indúlgeat nobis Dóminus univérsa delícta nostra, allelúia.
The Domine salvam fac Galliam is also from the D'Oliveira Mass, to be 'created' on the feast of Saint Cecilia in November.
Oratio pro Gallia. Dómine, salvam fac Gálliam : * Et exáudi nos in die qua invocaverímus te.
Postcommunio. Deus, qui beáti Dionysii ministério eam nobis grátiam contulísti, ut ex infidélibus fidéles, ex peccatóribus justi efficerémur : concéde, quæsumus ; ut ejus et sociórum patrocínio adjúti, viam mandatórum tuórum sine offensióne currámus. Per Dóminum.
Grátias tibi reférimus, Dómine, sacro múnere végétati : tuam misericórdiam deprecántes ; ut dignos nos ejus participatióne perfícias. Per Dóminum nostrum.
And the Ite missa est is du Mont's too; I don't recall having noticed that. Poor Fr Grodziski (the deacon at this Solemn High Mass): but he sang it well enough. After the Salve Regina, sung at the Last Gospel, another version of the Laudes regiae, by Aloys Kunc, maître de chapelle at Toulouse, in the harmonisation of Gaston Roussel, maître de chapelle at Versailles.
I cannot help but think that the repeated pleading in the Laudes regiae for the Pope and the Archbishop has an especial signficance in these bitter days of decay and violence.
M. D'Oliveira's O salutaris Hostia and Domine salvam fac Galliam certainly incline me to wait a touch less patiently for November 20th, happily expectant none the less.
The video recording of Holy Mass from earlier this morning.
Dr de Villiers is devoting his Radio Courtoisie program this morning to the survival of the Greek Mass at the Royal Basilica of Saint-Denis in Paris until the Revolution. Frankly, I miss much of what he's saying in these programs but the music he chooses is superb. I ordered the CD featured-- Les Solistes de la Musique Byzantine directed by Frédéric Tavernier-Vellas, so far as I can tell-- but it is coming, eventually, from a private seller not Amazon so sometime next month, perhaps, but these tentative arrival dates are indeed more often that not very tentative indeed so I doubt that it will be as late as November before it arrives.
Noted that those people also have recorded a couple of albums of 'Corsican chant', to which I've seen reference made in the libella at Saint-Eugène and in the pages at Liturgia... but the shopping for them must wait until next month.
LDVM
Comments
Post a Comment