Damp and cloudy but perhaps sunny...

Later on; I am laughing, because that is the general lookout for most days of the year in this Winter season here in Eugene: 'damp, cloudy, clearing up at some point before the last hour before dusk'. It is the feast today of Saints Chrysanthus and Daria, martyrs, although after-- was it Pius XII or Ioannes XXII reigning in 1955?-- after 1955 their feast was reduced to a commemoration, so am going to presume that the priest at Saint-Eugène will say the Mass Omnia quae fecisti nobis Domine of Sunday with commemoration of the Holy Martyrs. Just in case, I've put Intret in conspectu tuo below the Sunday Mass. We shall see in a couple of hours.

Am not certain who the celebrant is but it is the Mass Omnia quae fecisti. The server also forgot to have the lectionary in the sanctuary, tsk, for the lesson and the Gospel, and went to get it before the Kyrie-- the people responded without him, however. (In these weekday Masses, the server reads the lesson in French as does the priest the Gospel: whether he first reads the lessons in Latin, eh, that depends upon who it is.)

Introitus. Dan. 3, 31, 29 et 35. Omnia, quæ fecísti nobis, Dómine, in vero judício fecísti, quia peccávimus tibi et mandátis tuis non obœdívimus: sed da glóriam nómini tuo, et fac nobíscum secúndum multitúdinem misericórdiæ tuæ. Ps. 118, 1. Beáti immaculáti in via: qui ámbulant in lege Dómini. . Glória Patri.

Collecta. Largíre, quǽsumus, Dómine, fidélibus tuis indulgéntiam placátus et pacem: ut páriter ab ómnibus mundéntur offénsis, et secúra tibi mente desérviant. Per Dóminum.

Collecta. Beatórum Mártyrum tuórum, Dómine, Chrysánthi et Dáriæ, quǽsumus, adsit nobis orátio: ut, quos venerámur obséquio, eórum pium júgiter experiámur auxílium. Per Dóminum.

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Ephésios. Ephes. 5, 15-21.
Fratres: Vidéte, quómodo caute ambulétis: non quasi insipiéntes, sed ut sapiéntes, rediméntes tempus, quóniam dies mali sunt. Proptérea nolíte fíeri imprudéntes, sed intellegéntes, quae sit volúntas Dei. Et nolíte inebriári vino, in quo est luxúria: sed implémini Spíritu Sancto, loquéntes vobismetípsis in psalmis et hymnis et cánticis spirituálibus, cantántes et psalléntes in córdibus vestris Dómino: grátias agéntes semper pro ómnibus, in nómine Dómini nostri Jesu Christi, Deo et Patri. Subjecti ínvicem in timóre Christi.

Graduale. Ps. 144, 15-16. Oculi ómnium in te sperant, Dómine: et tu das illis escam in témpore opportúno. ℣. Aperis tu manum tuam: et imples omne ánimal benedictióne.

Allelúja, allelúja. ℣. Ps. 107, 2. Parátum cor meum, Deus, parátum cor meum: cantábo, et psallam tibi, glória mea. Allelúja.

✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem. Joann. 4, 46-53. In illo témpore: Erat quidam régulus, cujus fílius infirmabátur Caphárnaum. Hic cum audísset, quia Jesus adveníret a Judǽa in Galilǽam, ábiit ad eum, et rogábat eum, ut descénderet et sanáret fílium ejus: incipiébat enim mori. Dixit ergo Jesus ad eum: Nisi signa et prodígia vidéritis, non créditis. Dicit ad eum régulus: Dómine, descénde, priúsquam moriátur fílius meus. Dicit ei Jesus: Vade, fílius tuus vivit. Crédidit homo sermóni, quem dixit ei Jesus, et ibat. Jam autem eo descendénte, servi occurrérunt ei et nuntiavérunt, dicéntes, quia fílius ejus víveret. Interrogábat ergo horam ab eis, in qua mélius habúerit. Et dixérunt ei: Quia heri hora séptima relíquit eum febris. Cognóvit ergo pater, quia illa hora erat, in qua dixit ei Jesus: Fílius tuus vivit: et crédidit ipse et domus ejus tota.

The celebrant is giving his sermon from the altar; whoever he is, he has a lively style of speaking.

Offertorium. Ps. 136, 1. Super flúmina Babylónis illic sédimus et flévimus: dum recordarémur tui, Sion.

Secreta. Cœléstem nobis prǽbeant hæc mystéria, quǽsumus, Dómine, medicínam: et vítia nostri cordis expúrgent. Per Dóminum.

Secreta. Pópuli tui, quǽsumus, Dómine, tibi grata sit hóstia, quæ in natalítiis sanctórum Mártyrum tuórum Chrysánthi et Dáriæ sollémniter immolátur. Per Dóminum.

Communio. Ps. 118, 49-50. Meménto verbi tui servo tuo, Dómine, in quo mihi spem dedísti: hæc me consoláta est in humilitáte mea.

Postcommunio. Ut sacris, Dómine, reddámur digni munéribus: fac nos, quǽsumus, tuis semper obœdíre mandátis. Per Dóminum.

Postcommunio. Mýsticis, Dómine, repléti sumus votis et gáudiis: præsta, quǽsumus; ut, intercessiónibus sanctórum Mártyrum tuórum Chrysánthi et Dáriæ, quæ temporáliter ágimus, spirituáliter consequámur. Per Dóminum.
 









LDVM




Comments