Before too much longer. It is a feria, and so yesterday's Mass Miserere mihi, Domine (Introibo) is celebrated.
The Offertory of the Mass.
Am listening to Sir James MacMillan's O Radiant Dawn.
Ant. Per signum Crucis * de inimícis nostris líbera nos, Deus noster.
Psalmus 116
Laudáte Dóminum, omnes gentes: * laudáte eum, omnes pópuli:
Quóniam confirmáta est super nos misericórdia ejus: * et véritas Dómini manet in ætérnum.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Per signum Crucis de inimícis nostris líbera nos, Deus noster.
Phil 2:5-7
Fratres: Hoc enim sentíte in vobis, quod et in Christo Jesu: qui, cum in forma Dei esset, non rapínam arbitrátus est esse se æquálem Deo: sed semetípsum exinanívit, formam servi accípiens, in similitúdinem hóminum factus, et hábitu invéntus ut homo. R. Deo grátias.
Vexílla Regis pródeunt:
Fulget Crucis mystérium,
Quo carne carnis Cónditor
Suspénsus est patíbulo.
Quo vulnerátus ínsuper
Mucróne diro lánceæ,
Ut nos laváret crímine,
Manávit unda et sánguine.
Impléta sunt quæ cóncinit
David fidéli cármine,
Dicens: In natiónibus
Regnávit a ligno Deus.
Arbor decóra et fúlgida,
Ornáta Regis púrpura,
Elécta digno stípite
Tam sancta membra tángere.
Beáta, cujus bráchiis
Sæcli pepéndit prétium,
Statéra facta córporis,
Prædámque tulit tártari.
O Crux, ave, spes única,Ant. O Crux, splendídior cunctis astris, mundo célebris, homínibus multum amábilis, sánctior univérsis: quæ sola fuísti digna portáre taléntum mundi, dulce lignum, dulces clavos, dúlcia ferens póndera; salva præséntem catérvam in tuis hódie láudibus congregátam.
In hac triúmphi glória
Auge piis justítiam,
Reísque dona véniam.
Te summa, Deus, Trínitas,
Colláudet omnis spíritus:
Quos per Crucis mystérium
Salvas, rege per sǽcula.
Amen.
Magníficat ✠ * ánima mea Dóminum.
Et exsultávit spíritus meus: * in Deo, salutári meo.
Quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ: * ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes.
Quia fecit mihi magna qui potens est: * et sanctum nomen ejus.
Et misericórdia ejus, a progénie in progénies: * timéntibus eum.
Fecit poténtiam in brácchio suo: * dispérsit supérbos mente cordis sui.
Depósuit poténtes de sede: * et exaltávit húmiles.
Esuriéntes implévit bonis: * et dívites dimísit inánes.
Suscépit Israël púerum suum: * recordátus misericórdiæ suæ.
Sicut locútus est ad patres nostros: * Ábraham, et sémini ejus in sǽcula.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. O Crux, splendídior cunctis astris, mundo célebris, homínibus multum amábilis, sánctior univérsis: quæ sola fuísti digna portáre taléntum mundi, dulce lignum, dulces clavos, dúlcia ferens póndera; salva præséntem catérvam in tuis hódie láudibus congregátam.
Orémus.
Deus, qui nos hodiérna die Exaltatiónis sanctæ Crucis ánnua solemnitáte lætíficas: præsta, quǽsumus; ut, cujus mystérium in terra cognóvimus, ejus redemptiónis prǽmia in cælo mereámur. Per eúndem Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.
+ + +
It is also the feast of Saint Amatus (6th century), of Saint Marcellinus (6th century), and of Saint Wilfrida [Wulfryth] (10th century).
V. Et álibi aliórum plurimórum sanctórum Mártyrum et Confessórum, atque sanctárum Vírginum. R. Deo grátias.
Comments
Post a Comment