The collect of February 18th...

V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.

Orémus.

Deus, qui culpa offénderis, pæniténtia placáris: preces pópuli tui supplicántis propítius réspice; et flagélla tuæ iracúndiæ, quæ pro peccátis nostris merémur, avérte. Per Dóminum nostrum Jesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

R. Amen.

The commemoration of Saint Simeon Bishop and Martyr, at Lauds.

Ant. Qui odit ánimam suam in hoc mundo, in vitam ætérnam custódit eam.

V. Justus ut palma florébit.
R. Sicut cedrus Líbani multiplicábitur.

Orémus.

Infirmitátem nostram réspice, omnípotens Deus: et quia pondus própriæ actiónis gravat, beáti Simeónis Mártyris tui atque Pontíficis intercéssio gloriósa nos prótegat. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, qui vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus per omnia saecula saeculorum. 

R. Amen.




LDVM


Comments