Depending upon which of the Calendars one follows, it is the feast of Saint Peter with the following commemoration of the Feria III or vice versa. And before 1955, the not otherwise celebrated Vigil of the Apostle Saint Matthias is also commemorated.
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
Orémus.
Concéde nos, quǽsumus, omnípotens Deus: beáti Petri Confessóris tui atque Pontíficis mónita et exémpla sectári; ut per terréstrium rerum contémptum ætérna gáudia consequámur. Per Dóminum nostrum Jesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.
The commemoration at Lauds of the Feria III in the Hebdomada Ia Quadragesimae.
Ant. Intrávit Jesus in templum Dei, et eiciébat omnes vendéntes et eméntes: et mensas nummulariórum, et cáthedras vendéntium colúmbas evértit.
V. Ángelis suis Deus mandávit de te.
R. Ut custódiant te in ómnibus viis tuis.
Orémus.
Réspice, Dómine, famíliam tuam, et præsta: ut apud te mens nostra tuo desidério fúlgeat, quæ se carnis maceratióne castígat. Per Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum qui tecum vivit et regnant in unitate Spiritus Sancti Deus per omnia saecula saeculorum.
Ascéndant ad te, Dómine, preces nostræ: et ab Ecclésia tua cunctam repélle nequítiam. Per Dóminum nostrum Jesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.
And the commemoration of the Vigil of the Apostle Saint Matthias.
Ant. Eréxit nobis Dóminus cornu salútis in domo David púeri sui.
V. Repléti sumus mane misericórdia tua.
R. Exsultávimus, et delectáti sumus.
Orémus.
Da, quǽsumus, omnípotens Deus: ut beáti Matthíæ Apóstoli tui, quam prævenimus, veneránda solémnitas, et devotiónem nobis áugeat et salútem. Per Dóminum nostrum Jesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

And at Vespers.
Ant. Scriptum est enim, quia domus mea, domus oratiónis est cunctis géntibus: vos autem fecístis illam spelúncam latrónum: et erat quotídie docens in templo.
V. Ángelis suis Deus mandávit de te.
R. Ut custódiant te in ómnibus viis tuis.
Orémus.
V. Ángelis suis Deus mandávit de te.
R. Ut custódiant te in ómnibus viis tuis.
Orémus.
Ascéndant ad te, Dómine, preces nostræ: et ab Ecclésia tua cunctam repélle nequítiam. Per Dóminum nostrum Jesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.
And the commemoration of the Vigil of the Apostle Saint Matthias.
Ant. Eréxit nobis Dóminus cornu salútis in domo David púeri sui.
V. Repléti sumus mane misericórdia tua.
R. Exsultávimus, et delectáti sumus.
Orémus.
Da, quǽsumus, omnípotens Deus: ut beáti Matthíæ Apóstoli tui, quam prævenimus, veneránda solémnitas, et devotiónem nobis áugeat et salútem. Per Dóminum nostrum Jesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.
LDVM
Comments
Post a Comment