The day's collect on 28 December...

Orémus.

Deus, cuius hodiérna die præcónium Innocéntes Mártyres non loquéndo, sed moriéndo conféssi sunt: ómnia in nobis vitiórum mala mortífica; ut fidem tuam, quam lingua nostra lóquitur, étiam móribus vita fateátur. Per Dóminum nostrum Jesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum. R. Amen.

And the commemorations, of the Nativity Octave, of the Octave of Saint Stephen, and of the Octave of Saint John Apostle and Evangelist. It is the custom, when there are three or more commemorations, to add the one conclusion after the final oration. 

Commemoratio Octavæ Nativitatis

Ant. Glória in excélsis Deo, et in terra pax homínibus bonæ voluntátis, allelúja, allelúja.

V. Notum fecit Dóminus, allelúja.

R. Salutáre suum, allelúja.

Orémus.

Concéde, quǽsumus, omnípotens Deus: ut nos Unigéniti tui nova per carnem Natívitas líberet; quos sub peccáti jugo vetústa sérvitus tenet.

Commemoratio Octavæ S. Stephani

Ant. Stéphanus autem plenus grátia et fortitúdine, faciébat signa magna in pópulo.

V. Sepeliérunt Stéphanum viri timoráti.

R. Et fecérunt planctum magnum super eum.

Orémus.

Da nobis, quǽsumus, Dómine, imitári quod cólimus: ut discámus et inimícos dilígere; quia ejus natalícia celebrámus, qui novit étiam pro persecutóribus exoráre Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum:

Commemoratio Octavæ S. Joannis

Ant. Iste est Joánnes, qui supra pectus Dómini in cena recúbuit: beátus Apóstolus, cui reveláta sunt secréta cæléstia.

V. Hic est discípulus ille, qui testimónium pérhibet de his.

R. Et scimus quia verum est testimónium ejus.

Orémus.

Ecclésiam tuam, Dómine, benígnus illústra: ut beáti Joánnis Apóstoli tui et Evangelístæ, illumináta doctrínis, ad dona pervéniat sempitérna. Per Dóminum nostrum Jesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum. R. Amen. 


Omnis spiritus laudet Dominum



Comments