Posts

Glória et honóre coronásti eum et constituísti eum super ópera mánuum tuárum, Dómine, alleluia...

Erit quasi signum in manu tua, et quasi monuméntum ante óculos tuos, et ut lex Dómini semper sit in ore tuo, alleluia...

Dómine, prævenísti eum in benedictiónibus dulcédinis: posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso, alleluia...

Confundántur supérbi quia injúste iniquitátem fecérunt in me: ego autem in mandátis tuis exercébor in tuis justificatiónibus ut non confúndar, alleluia...

Fidélis servus et prudens, quem constítuit dóminus super famíliam suam: ut det illis in témpore trítici mensúram, alleluia...

Beátus servus quem cum venerit dóminus invénerit vigilántem: amen dico vobis super ómnia bona sua constítuet eum, alleluia...

Confundántur supérbi, quia iniuste iniquitátem fecérunt in me: ego autem in mandátis tuis exercébor, in tuis justificatiónibus, ut non confúndar, alleluia...